Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
Previous paragraph

Next paragraph

. . . . . . . ], obiit. Episcopus ejus loco Andream Gradinszki archidiaconum dixit, canonicum autem Antonium Milos parochum Nedelicensem. Sed Gradinszki archidiaconatu potitus non est nec ad eundem installatus, erat enim in colligenda Siscii, cum resolveretur, decima, ubi febre correptus et Zagrabiam ductus die 22. Octobris inexspectata morte decessit. Fuit homo rudis et simplex, fortunam suam admirari et depraedicare satis nescius, quod ad canonicatum pervenerit, quia casista tantum Zagrabiensis, dein Graecii theologus duorum annorum pro augendo numero fuerat. Parochus in Martianecz, dein sub Kalnik, demum Crisii, ubi Balthasaris Magdalenich aucupatus favores et episcopo Braniug pro scientiarum compendio depictus et in concionibus Paulo vel Chrisostomo comparatus, ab eodem ad canonicatum promotus exstitit. Sed nec concionator vel ultimis comparandus, minus doctus, vel in aliquo genere qua canonicus apparuit, quin temerarius et rudis. Praepositi tamen Sinersperg gratias habuit, cum ipse talibus semper addictus exstiterit et vel nomen doctrinae exhorruerit, ut ab eo plane exsecutor substantiae suae et voluntati ultimae fuerit constitutus. Hujus ergo morte vacabant iterum beneficia. Supervenit quoque resolutio regia de nominato in praepositum lectore Putz. Dici nequit, quod qualeve gaudium fuit episcopo et ei adhaerentibus. Et excessivum plane fuisset, nisi funera praemissorum duorum canonicorum turbassent gaudia. Cum enim uterque illorum pro cojudicibus contra me dati fuissent et ex adhaerentibus episcopo, Reess custos, Dei hanc esse poenam dicebat, et grave exemplum, et quid, si et caeteri ita demoriantur uti praemissi, quia nec sibi praesentes. Ad stultitiam hi sui metus sunt habiti. Interim lectoratum et sperabat Paxi |304 et Malenich praetendebat, timensque, superaturum Paxium, dicebat palam, se, si lector non fuerit, omnia proditurum. Episcopus quoque haesit dubius, et in plures dies promotionum martyres traxit. Consiliarius autem Koller, qui Putzii promotionem suam esse volebat, banus item Batthyan non solum efficacissime quemdam e dioecesi Segniensi presbytherum et parochum

-- 212 --

in Brin, Gerlechich cognominatum, atque Flumine fratrem pro capitaneo habentem, alium autem in confiniis banalibus aeque capitaneum et locumtenentis Adamo Batthyan adjutantium, ut vocant, sed cum episcopo Segniensi dissentientem, commendant, verum promotionem hujus ad canonicatum Zagrabiensem ob exantlatos tot labores in promovendo Putz exigunt. Quod episcopo servitia remereri ignorante gravissimum accidit, eo vel maxime, quia canonico et custodi Reess promiserat, parochum Petrovinensem Mathiam Reess in locum praepositi successurum, obligandusque qua judicii praeses videbatur. Ergo opera eorum, vacantia nempe beneficia ambientium, concitat capitulum, ut Gerlechichio inimicaretur, neque, cum postularet, vel nominandum admitteret, et vel maxime ob conciones ac nullum hactenus praestitum in dioecesi servitium. Quo ei promisso existente, respondet rescribitque commendatoribus, se esse pronissimum ad exsequendas eorundem voluntates, et, quia capitulo postulatio competeret, neque in lites cum fratribus suis descendere vellet, dignarentur ipsi cum capitulo agere, ut Gerlechichium postulent atque caeteris candidatis adjungant, ipse quod illum illico resoluturus sit; hinc etiam in hujus suae voluntatis et promptitudinis signum unam pro eodem Gerlechich canonicatus vacantiam servare detinereque quod velit, quoadusque postulatio capituli fuerit. Boni illi Viennae viri et Gerlechichii commendatores, morem capituli et patriae ignorantes, mirari non sufficio, quod fraudes has non adverterint. Poterat enim episcopus nuntiare capitulo ac sese interponere, quin precibus illorum opus fuisset, sed quia haec omnia culina erant episcopi, qui jam a Koller et Batthyanio, quod voluit, habuit, ideo potius de obligando Ressio, tanquam in causa mea futuro necessario, cogitabat.

Previous paragraph

Next paragraph


Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.