Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
Previous paragraph

Zagrabiam ergo die 12. Novembris circa horam undecimam diei adveni, neque enim antea ob lutum aliasque incommoditates pertingere valui. A prandiis comparui non sine judicum tristitia, qui, adventu meo consternati, nihil minus quam hunc adventum praestolabantur. Jamque Malenich confecerat ex contumacia sententiam, ut, quia ego comparuissem et ipsi mecum exesse deberent, ignoraverint omnes, quid factu opus. Hinc Rees sub praetextu quorundam Malenichio dicendorum eundem avocat doceturque ab eodem, ut in crastinum rejiceretur, quod Paxi non sine difficultate adscripsit. Quia porro ex assessoribus duo supra memorati decessissent, eorundem loco Antonius Zdenchay subintravit. Krajachich quoque, qui priori termino pro me comparuerat, Viennae emansit, alter nemo assumere voluit, jam enim quod praepositura collata fuisset, ac episcopus offendendum se et Batthyan depraedicaret, egove praeviderem ipse, in aeternum inimicaturum tali, qui causae meae patronus esset, episcopum, quandoquidem nec sufferet canonicos, qui vel indifferenter pro me loquebantur, et indignaretur Patachichio et comitissae Keglevichianae, quod erga me, non dicam christiani, sed humani fuerint. Ne infelicitate mea quempiam miserum faciam, hoc et subsequis terminis fratrem meum Christophorum adhibui, qui allegationes a me factas processui inserebat. Hocve termino quaestio tantum erat de foro, in favorem quidem lata ab actore et judice. Quia attamen observassent, quae subversentur difficultates, maledicebant palam episcopo et praepositurae et adeo segniter agebant, ut sepelire plane rem totam videre velle apparerent. Me vero rem urgente, ad 11. Januarii anni sequentis dilatus est terminus. Proinde quae in hoc merito fuere acta, sequentes dabunt anni, lectorve inde metiatur et petet, obstupescetque, judaicum revixisse odium. De ipsa actione et actionalibus meritis loqui hic deberem, sed dicturus in fine atque anno sequenti, ne repetere plura

-- 216 --

oporteat. Quale autem fuerit hoc toti regno scandalum, immo et vicinis provinciis, metiri lector poterit. Profecto ab hoc episcopi |308 et cleri exemplo tanta odia, animositates enatae sunt, ut sequenti videbitur anno, unaque vox minimorum etiam erat: quidquid sacerdotes de inferno et aliis narrant, meras esse fabulas, impossibile enim esse, ut stante veritate operari talia valerent. Sane incredibile est, quod qualeve fuit episcopi sibique adhaerentium canonicorum erga me odium, neque ullis potest describi verbis, sufficiat metiri ab effectibus. 1mo. Implacabili odio non tantum in me sed etiam meos consangvineos et affinem est fuitque episcopus, ut nullam injuriam ultam vellet, quin inferret innumeras. 2do. In servos quoque meos, ut vel ideo, quod apud me essent, canonicus Schytaroczi sui ipse manibus obvium sibi ephebum meum euntem ad templum, Schytaroczio autem e templo redeunte, verberare non exhorruerit, accurente plebe et populo eundemque liberante. Episcopus approbavit factum, capitulum attamen, metuens, ne ad aulam deveniat res, ut cum verberato ephebo conveniat Schytaroczius, jussit, quod dum ille nollet, dicens, episcopum probare factum suum, ephebo tres aurei per capituli decanum dati sunt. 3tio. Praebendarium capellanum meum clamantibus in coelum injuriis sunt persecuti. 4to. Presbytherum Thomam Fabianich, quod falsum contra me testimonium dare nollet, quin pro me semet testari debere diceret, per satrapas suos ad publicos detrusit carceres, et octiduo summa hieme nec admisso, ut clauderentur fenestrae, minus autem vel aliquo tegumento, torsit, neque confessionem ei admittens, quin dicens: pereas et cum anima, videasque, an veritas tibi magis patrocinari valeat vel ego. Haec ad publicam facta sunt notorietatem. Episcopus tamen postea sub juramento negavit, et dum presbyther ille Colocsam ivisset, episcopus (legi, praebente archiepiscopo, litteras suas) negabat factum et ex presbythero se diffamante poscebat satisfactionem. Plurimaque alia suis locis insinuanda. 5to. In eos, qui ad me accedebant, implacabili est hodiedum odio. Hinc vel amici in manifesta hac persecutione sibi cavebant ab accessu, vel, si accedere voluerunt, noctu et furtivo tempore. 6to. Qui affectus suos mereri voluit, mentiri eum contra me necesse erat. Hinc et quidam Franciscus Bedechich, a prioribus annis provisoratum mercans, eum assequi non valuit, sed hac occasione, nescio quae et qualia, scripto eidem tradidit, praetexens, a se audita a Koncsek occasione illa anni 1751., quando episcopus universa Klobusiczkii mobilia occupaverat, talique via Pokupszkensem provisoratum illico meruit, ex quo tamen plane per carceres et suarum rerum privationem post annum corruit. Vir autem integer et amicus meus dominus Petrus Skerlecz, qui mendacia illa Bedechichiana legit, haec mini aperuit. Etc., etc.

Previous paragraph


Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.