Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
Previous paragraph

Next paragraph

Ego praemissa suis modis tam comiti cancellario quam et mareschallo Batthyan detexi, litteras nempe illas quorundam tantummodo fuisse, scriptumve acceperam, si lectoratu contentari vellem. Reposui, neque natum nec nascendum, qui ad hoc disponat episcopum, ut is lectoratum mihi conferat, non enim creditu est facile, quo is in me est odio, et sine causa in unam Paxii gratiam praesentiebam. Interea cum Putz Vienna sine praepositura redivisset, et mareschallus Batthyan scripsisset episcopo, ut, si is lectoratum mihi conferre velit, praeposituram indubie Putzio conferendam, gravius hoc et episcopo accidit et canonicis, promotiones suspirantibus. Unde ad aucupandos illius favores, cum vidissent, plus quam diabolico eum esse in me odio, non solum de praepositura mihi non conferenda laborare ceperunt, sed vel maxime de lectoratu, ne hunc habeam. Ergo autore Paxio Althamio pecunia illa, uti supra descripsi, data mutuataque, in qua mutuanda cum ego meas habuissem reflexiones superius descriptas, Althamii in me odium concitarunt. Actuarius

-- 201 --

quoque Bisztriczey, cujus frater Georgius Bisztriczey canonicus Zagrabiensis, apud lectorem Putz hospitium ultra biennium habuit, tam a Paxio quam et fratre suo in episcopi opinionem et pro Putzio tractus est, ut is demum de regiminis illo systemate eisdem dixerit, et ab episcopo et Putzio ipso pecunias acceperit, quin et Altham vini Vinicensis vasis pluribus Viennam plane eidem per Putz submissis. Animati quoque spebus sunt canonici promissaeque promotiones sunt omnibus, qui in hac persecutione episcopo aderunt. Evocatus Dubicza Malenich, ut assistat et negotium totum dirigat, eique scripto promissus est lectoratus omnesque ab episcopo expensae, uti ipse mihi die 11. Januarii anni 1756. fassus est. Popovich canonico, qui Viennae rector erat, promissa sunt omnia, ut agat, ne ego praeposituram obtineam: mentiatur, quantum potest, quod ei plane staffetaliter, Gaszparich canonico scribente, est significatum, quod videlicet re nulla magis obligaturus sit episcopum et majorem canonicorum partem, quam tali obsequio; immo monebatur, ne scrupulosus sit in falsis etiam insinuandis, quod ob bonum commune et talia licerent, et illorum esset, quibus diceret, examinare, unde si tali via amotus fuero a praepositura, non is causa futurus, sed illi, qui asserenti fidem praestabunt. Justus Deus, post has Gaszparich litteras, ut confusas et indignas, confusus apparet et praecipue in noviluniis, ut nec domo exire valeat. Hanc autem epistolam, incaute a Popovich Viennae relictam in mensula, quidam presbyther descripsit mihique tradidit descriptam, quam tamen ad processum non exhibui, ne miser ille e dioecesi pellatur.

Previous paragraph

Next paragraph


Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.