Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
Previous paragraph

Next paragraph

Die autem 4.. procurantibus comite cancellario et domino barone a Kooh, audientiam apud reginam habui, et quidem, ut vocant, privatam. Cujus singularem plane expertus sum clementiam, quia in accessu illico me praevivit fando |294 quod praeposituram pro me asservet, jamque contulisset, nisi Batthyanius quaedam capituli nomine proposuisset et disponere vellet, ut gratus accidam, hinc et lectorem Putz semet expedivisse. Recordari se peroptime, quod Posonio occasione confiniarii tumultus ab eadem missus fuerim anno 1751., et, quod utilissime ibi fuerim, habere se testimonia comitis olim Erdoedy, Scherzzerii, Kheill et Kleffeldii; generalis quoque Petazzi, cum Viennae fuisset; sincere quod sibi zelum studiaque mea detexerit, pater item Kampmiller aliique. Altham similiter quod sibi sub initium Junii scripsisset, pro publicis status negotiis alium se non reperisse quam me magis aptum et idoneum. Et de eodem comite Altham sciscitata est, an Croatis placeat, et similia de eodem et sua conjuge, tum progressa est opinionem quaerere de causa tumultus rusticani, ut supra descriptum. Retulit mihi quoque, cancellarium Nadasd voluisse, ut Keglevich Zagrabiam mitteretur pro commissionis praeside, at se Althamium praeelegisse, quae omnia summae erant benevolentiae indicia. Post ista tandem, cum me ego primum clementiae regiae devovissem, reposuit iterum: nisi Batthyan mihi dixisset, quod sub infami processu sit, certus sit, quod jam promulgatus fuisset; cum autem scirem, episcopum ipsi esse inimicum, volo, ut processus iste terminetur, et si annis plane quinque decurrat, praeposituram non conferam, quoadusque terminatus non

-- 203 --

fuerit. Actis pro hac clementia gratiis, et me clementiae regiae ac protectioni devovens, in manus osculo abivi. Et cum ex aula recederem, obvio Goymereczio ad mareschallum proficiscenti, ut mihi audientiam impediret, quod an promiserit, ignoro, scio autem, displicuisse eidem, quod sine ejus praegustu audientiam habuerim. In valedictione enim oggessit mihi, quod sperasset, a me sibi revelandum, quando audientiam essem habiturus, hancve mei in se diffidentiam justam non videri. Caeterum postquam comiti cancellario et consiliario Patachich retulissem omnia, quae in audientia acta sunt, svasum mihi ab utroque, ut insiantiam porrigerem: quod cum de erecto processu contra me Majestati Suae relatum haberetur, cujus nihilominus ego nec actionem vidissem neque scirem, coram quo decurrat judice, ut talis quantocius absolvatur, juberet princeps, atque ut rationes a caeteris etiam in capitulo, uti Putz et Reess, tanquum exsecutoribus magnae defuncti olim cantoris Reess substantiae, exigantur. Hanc ad horum consilia dedi instantiam, statimque duo expedita mandata regia, utrumque ad Batthyan banum, quorum primo mandatur eidem, quod, cum ipse denunciator processus fuerit, videat, ut absolvatur quantocius, ita tamen, ut ego plene tam in exceptivis quam et merito audiar et appellationis beneficium habeam; altero: ut canonici Putz et Reess atque alii de gestis exsecutoralibus dent rationes. Submissaque haec ad banum mandata sunt summa illius displicentia.

Previous paragraph

Next paragraph


Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.