Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
Previous paragraph

Next paragraph

Me Viennae existente, Zagrabiae continua consilia, metus enim gravissimus erat, nescio quorum. Ergo primo, episcopus ipse bis ad canonicorum descendit consistorium, cogitque sub indignatione perpetua canonicorum singulos ad semet subscribendum, quod epistola illa ad Batthyan banum scripta capitularis fuerit, et nomine totius scripta capituli. Cantor Adamus Ztepanich, uti mihi junctus sangvine, deprecatus subscriptionem est abiitque. Praepositus quoque Chasmensis Petrichevich, se contra conscientiam et Deum eo minus agere posse, edixit, quod, 16. Julii epistolam illam capitularem non fuisse, agnitum sit. Ejusdem sententiae fuit canonicus omnium senior et archidiaconus Goricensis Pogledich. Paxi, Reess et Malenich perarabant scrupulos salvari omnium, dum nil aliud opus est, quam recognoscere, capituli nomine scriptam fuisse, prouti in veritate fuerat. An autem talis actus capitularis sit vel non, hoc in jure videndum postea. Canonicus quoque Balthasar Petkovich, qui Bononia ex rectoratu diebus illis rediverat, ad subscribendum vocatus, subscribere renuit, quod nec prioribus praesens fuisset neque sciret, quid actum qualiterque sit, proinde nec subscribere posset. Furiebat ad haec episcopus, hortabantur ad subscribendum caeteri, satisque cum Malenich et Paxio verborum habuit, nec denique ad subscribendum disponi potuit nec subscripsit, non sine indignatione episcopi atque hujus in promotionibus neglectu et nunc in eum pari ac in me passione ac odio. Caeteri autem omnes subscripserunt, quantumvis nec, quid subscribant, sciverint. Paxi enim conceptum attulit, nec, ut relegatur, voluit episcopus, quod extremo Petkovichii summum erat argumentum, videlicet semet nunquam subscripturum, nisi sciat, quid subscribat. Reponebatur eidem, satis esse, quod referri audiat. At ille: si idem, est quod refertur, eccur ergo non legitur, quod subscribi praetenditur? Ad hanc Petkovichii dictionem mussitare et qui subscripserant ceperunt. At Paxius, satis esse, quod potior canonicorum pars subscripserit

-- 205 --

, reposuit, et episcopus abiit, sessioque est dissoluta. - Quantum a cantore Adamo Ztepanich intellexi, eodem, quod subscripserunt, scripto continebatur; et lectam fuisse in capitulo epistolam illam, ad banum datam, et esse canonice capitularem, immo singulum ex subscribentibus fuisse praesentem. Hinc dum idem cantor canonicum Joannem Koosz interrogasset, qua ratione subscripsit, cum occasione mortis praepositi nec Zagrabiae fuerit, neque,integro mense Julio, reposuit, episcopum et Paxium omnes decepisse.

Previous paragraph

Next paragraph


Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.