Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
Previous paragraph

Next paragraph

Proinde in habita Chaktornyae provincial congregatione, quantumvis commissarius pro Alexio vel maximum poneret studium, generalis vota ediceret, commendationem item episcopi, obtinere tamen nil valuit. Patres enim nec audire voluerunt de Jellachichio, sed patrem Franciscum Rogecz mense Junio in provincialem elegerunt, aliosque. Dum de gvardianis creandis quaestio occurrisset, quos aliunde novus provincialis cum definitoribus eligendos habebant, ad complacendum commissario et episcopo avertendamque opinionem illam, quod provincia odio eundem prosequeretur, praefatum patrem Alexium Jellachich Zagrabiensis conventus dixere gvardianum. Pervenit is ad finem Junii ad gvardianatum, cumque indiscrete tractasset patres, ut ad ejus conceptum nec debite in choro starent, et propterea poenitentiis gravioribus eosdem affligeret, ad provincialem recurrerunt. Iste repraehendit quidem Jellachichium, patribus vero conventus respondit, tolerarent septem mensibus hominem, quia primo definitorio certissime deponeretur. Jellachich, tanquam objurgatus et septem duntaxat mensium dominatum suum fore subintelligens, monachos gravius habere, et affligere coepit. Erant theologiae lectores pater Franciscus Kutnjak cum patre Ottone Peper, philosophiae autem pater Cherubinus Pehm. Isti cum discipulos suos protegerent, et philosophiae lector nec gvardianum sine suo praescitu punire posse discipulum sustineret, eidem lectori gvardianus poenam abstinentiae et publicae in refectorio disciplinae assignat. Jam vero antea consultabant monachi, quid cum indiscreto agendum foret gvardiano. Virgis Crapinae caesum commemorabant seniores, alii snstinebant vi regulae provinciam sicuti dare ipsis non potuit gvardianum alium, quam qui pater esset, sic per epicheam, cum Jellachich, si plane non deliraret, phantasta sit, ex definitorii mente, quod aptum dignumque subjectum pro superiore dare debet, Jellachichium, tanquam indignum et ineptum, pro tali non habendum; et ex suis annalibus tot jam ordinis decisiones et exempla haberi. Itaque cum poenitentiae tales diebus veneris peragi

-- 219 --

soleant, pater Franciscus Kutnjak ad baronessam Szermagianam bonaque ejus, Sesztine vocata, pridie sive die Jovis sub praetextu recreationis abiit. Pater autem Peper, a tota amatus provincia, gvardianum adit et admonet, tanquam etiam discretus conventus, ut temperatius ageret et dictam lectori philosophiae poenam, utpote privilegiato, negligeret. At ille in furias actus, contra lectorem Peper invehitur, minatur et lectores semet tractaturum ut latrantes canes edicit, et praecipue Cherubinum, quem | 311 a patre Fabsich portari sciret, sic tractaturum, ut recordetur perpetuo sui gvardianatus. Stolidum furentemque reliquit discretus. Altero die, quo poenitentia a lectore philosophiae absolvenda fuisset, adest gvardianus ad refectorium summaque imprudentia in lectorem invehitur edicitque, ut causam illum esse definiti jam septem mensium sui gvardianatus, sic illum et caeteros tractaturum, ut post 70 annos recordentur. Tum pater quidem proclamat: esse phantastam et stultum, illicove studentes junioresque consurgunt patres et gvardianum compraehendunt, acceptave illi a cubiculo clavi, baculum, pallium et breviarium adferunt, imponunt, atque e monasterio ignominiose, utque vulgo dicitur zvritniaki, ad portam ductum ejiciunt et expellunt. Tum ad cubiculum illius accedentes, saccharum, kaffe, chicolattam, rosoglio, variaque vina et cellaria diripiunt. Ad refectorium reversi, patrem vicarium quendam Danielem praesidem dicunt et declarant, ipsique se parituros spondent ac tum primum mensae prandioque accumbunt.

Previous paragraph

Next paragraph


Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.