Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
Previous paragraph

Next paragraph

Maria Theresia etc. tit. Spectabilis et magnifice comes, sincere nobis dilecte. Facta nobis de operatione commissionis, quae post exortum in districtu quoque banalis jurisdictionis tumultum eorsum exmissa fuit, genuina et circumstantiali relatione, quoniam praegravationes subditorum per dominia terrestralia potiorem alia inter praedenotato tumultui causam dedisse compertum haberetur, esto quidem per praelibatam commissionem nostram regiam, dum adhuc Zagrabiae consedit et operata fuit, indicati, expost vero uberius quoque investigati istiusmodi excessus et praegravia pro justo et aequo correcta, et tum dominis terrestribus norma, qualiter subditos suos tractare, quidve ab his exigere debeant, cum et subditorum praestanda et obligationes verbo praeseripta et declarata fuerunt. Ipsi etiam domini terrestres, se cunctis per attactam commissionem nostram eatenus dispositis promptissimum morem gerere velle, firmiter spoponderunt. Pro ratione nihilominus ac per id plena securitas et exacta cunctorum per eandem commissionem verbo modo praevio praescriptorum et ordinatorum observatione et effectuatione haberi nequit; immo nec etiamnum istiusmodi

-- 227 --

commissionali ordinationi ubivis locorum satisfactum haberi informamur. Pro nunc equidem, haud illo tamen ex motivo, quo refractarius partium illarum populus nefandi summeque culpabilis ausus praemium per excessuum, a dominis terrestribus patratorum, correctionem indeque obtinendum in perpessis adusque praegraviis alleviationem |320 recipiat, verum ut, quemadmodum parte ab una excitati modo praevio nefarii tumultus autores et complices justas reatus sui jamjam luerunt poenas, ita e contra, obsequiis et praestationibus subditorum aequa lance dimensuratis, debitus in his ordo pro tranquillitate publica et partium illarum populi conservatione introducatur et stabiliatur, subsequam interimalem circa urbaria praestanda regulationem, quoadusque aliam de stabili quoque regulativo provisionem fecerimus, quam exactissime observandam statuere praescribereque nobis summe omnino necessarium visum fuit.

Previous paragraph

Next paragraph


Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.