Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
Previous paragraph

Next paragraph

2do. Cognoscebant etiam, totum regulationis praemissae opus sic esse compilatum, ut clero quidem maxime faveat, adeoque, sicuti blandiebatur sibi Viennae consiliarius Koller, a clero protegendum fore, ut via tali meritum omne banum maneat. Sed episcopus rem eo usque penetrare nescivit, prouti nec capitulares exmissi. Sane dispositionem praemissam clero esse faventem, satis apparet, quia nec ad eum directa foret, nec observanda a clero exprimeretur, quia de praedialibus ecclesiarum nulla mentio, aut elaborandis eorundem obligationibus, neque de censualistis ecclesiae aut civibus eorundem. Quoad generalitatem autem si consideres et sub dominorum terrestrium nomenclatura etiam clerum compraehendi praetendas, quid clero favorabilius, quam ut ad |325 veterem robotarum praestationem rustici adigantur, quam hercle majorem subditi cleri praestabant ante 1655. annum, quo per commissiones, regiis diplomatibus firmatas, ob diuturniores tumultus ad minores fuere reducti? Quid item, quam ut duobus jumentis unum laboratorem eliberent, cum hactenus animali singulo eliberassent, decimas in stramine et natura praestent, jus montanum ad Posoniensem cubulum exsolvant. Quia cubulus cleri minor hactenus fuit, nempe Zagrabiensis, fecitque pintas Posonienses tantum 12, modo autem accrevit in pintis 5. Pluraque alia, in quibus, ut favorabilibus, clerus se non excludebat, in aliis, si fors odiosa fuissent, sese eximendi occasionem habuit, quia ad se dirigebatur, immo de praedialibus, civibus, censualistis ecclesiae nulla mentio.

Previous paragraph

Next paragraph


Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.