Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
Previous section

Next section

(Joannis Busan deutri puncta.)

Porro Joannes Busan, in publicis regni negotiis pertractandis semper, infelix, quod nec unicum eidem commissum unquam beneverterit reipublicae, ob ejusdem subtilitates sive quod rem non perceperit et sit assecutus, uti eam ex praemissa dispositione regia intelligere poterat, sive fine alio, quemadmodum hujus deputationis directorium esse observabatur, sic talia elaboravit deutri quinque puncta, quae tipis data fuere una cum quodam schemate connotandarum rusticanarum praestationum, ut ex punctis illis in eversionem unice totius commissionis regiae scopus fuisse positus conspiceretur. Erat enim reliqua inter: an cum scitu et consensu totius communitatis rustici, qui lamentati sunt in commissione, ad eam exmissi fuerint? An cum praescitu in iis, quibus domini terrestres accusarunt, omnium singulorumque vel fors aliquorum animatione aut alicujus etc., ex quibus sequenti anno, describendus magnus ignis exarsit? Haec autem ut judices indagarent nobilium, fuit impositum, ad requisitionem dominorum terrestrium, singulique proxime futura banali tabula juxta schema Busanianum deputationi opus repraeseutarent sub poena praeclusi et non habendarum praestationum, quae non repraesentarentur. Ad has porro judlium obligati non forent, omnes singulosque

-- 233 --

colonos audire, sed tantum spanos et per dominos terrestres praesentandos. Quo sic constituto, prouti etiam, promulganda per dominum Kesser hominibus Montis Claudii eorundem regulatione de aliis momentosioribus uti actis commissionalibus, investigatione praedarum taliumque restitutione, est praetermissum et dissimulatum, congregatioque |326 demum ob festa est dissoluta, privatis quibusdam mandatis promulgatis accomodatisque negotiis. Ingens apparuit animorum divisio: qui enim sub commissione regia accusati convictique erant, vindictam spirabant de accusantibus et suspectis; qui autem accusatores fuere, ad omnia fuere intenti, singulaque quasi verba Rauch vicebani, Raffay, Busan et Naisich connotabant et in calendaria reponebant. Quo ipso ex facto cognoscet posteritas, si esse potuit sana rectaque ratio consilii de publico. Locumtenens jam fere nemini se fidere observabatur, permissisque negotiorum habenis dissimulando tolerabat omnia. Pars una Viennae studiosa sui erat per banum et cancellarum, favoresque quaerebat, et evertendorum commissionis actorum spem nutriebat. Pars altera commissionis praesidem comitem Altham et actuarium Bisztriczey provocabat. Taliterque singuli privata, nemo publicum respiciebat. Scis, domine Deus, quoties miserebat me patriae, quam in sui ruinam currere videbam. Et de his hactenus, ac in anno sequenti plura. Aeris nempe tempestates plerumque breves sunt, sed hominum diuturnae et longiores.

Nunc ad caetera hunc ad annum notanda.

Previous section

Next section


Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.