Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
(Ob praemissos tumultus multi exteri in Croatia.)Ob descriptorum supra tumultuum rumorem tot tantique hoc anno circumiverunt regnum vagatores et ab aliis provinciis submissi speculatores, ut admirationem plane commoverint. Hi erant in mendici vestibus, isti religiosorum eleemosynas colligendum, quidam vero peregrinantium. Apud me, atque in domo mea, quidam eleemosynae titulo venerat, quin ad examen assumptus et joco per leitinantium Dragovich ad militiam aggregandus ob corporis habilitatem, tandem prodidit, se olim in Maruliano regimine fuisse militem, dein in Sabaudiam redux ob lingvam Sclavonicam, quod a rege submissus sit, ad indagandos hos Croatiae tumultus, pertransivitque totum generalatum Varasdinensem et loca singula; Kanisae fuit etiam, tum Zagrabiae, et per Carolostadium revertendum sibi esse dicebat. Anglus quoque unus sub praetextu visitationis provinciarum et instituendorum commerciorum erat Zagrabiae apud sororem meam Annam Hadrovich hospitatus, qui locumtenentem plane adivit visitavitque. Et plurimi alii.
Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
|