Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
Aula Viennensis dicebat 1mo. Provisum rebus esse ecclesiasticis in Stiria et Carniolia, augustorumque pietatem extollebat. 2do. Fundatum ad aeternam gloriam Goritiensem archiepiscopatum. 3to. Perpetuum quasi natum esse foedus inter Austriam et Venetos ob sublatos controversiarum obices. 4to. Commerciorum terris Austriacis apertam occasionem, ex qua plus utilitatis subjectis provinciis successive obvenire poterit, ac ex totius Lombardiae terra profiueret. 5to. Adriatici maris qualem talem usum et ejusdem successive formandam praetensionem, praecipue ob Hetruriam et portum Livorno ad imperatorem spectantem. 6to. Ob foedus illud cum Algerinis. 7mo. Quod hac ratione et per limites positos omnis Venetorum
-- 240 --
praetensio mortificata sit, haeque remansae pro Austria partes haereditariae jam sine controversia effectae. Profecto haec ipsi Itali Viennae depraedicabant, ut ipse noscam plures, qui ob similem garulitatem pensione annua remunerati sunt. Ex tanta aulae Viennensis felicitate matrimonium illud inter archiducem Petrum Leopoldum et ducis Mutinensis filii filiam meditati proponentes et effectuantes cum attributa totius Lombardiae duci Mutinensi gubernatione. Quae res, uti futura respicit tempora, sic ut benevertat meo principi, voveo.
Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
|