Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
Previous section

Next section

(Petazzi ministerio adhaeret.)

Generalis Carolostadiensis Petazzi cum ministerio atque his semet commissariis conjunxit, neque ex affectu Scherzzerii, antecessoris sui, quia scio inimicos fuisse, sed ex necessitate tum consequendae promotionis, cum etiam accusationum, quas in Kanisiensi commissione coram Neuperg Mikassinovich aliique contra eum deponerent. Quare vota ministerii Viennensis et rem totam (medio secretarii gabinetti Kooh, qui in negotio hoc et tractatu Veneto multum fuit implicitus) intelligens, omnia haec probare et sustinere cepit, nihilque salutarius aulae Viennensi accidere potuisse, quam tractatum illum sustinuit. Cujus sententia, utpote viri in illis partibus nati, educati, a teneris servientis et sine cujuspiam controversia, singulorum locorum et cujusvis fere familiae notitiam habentis, praeterea in bono doctrinae et probitatis conceptu, regina Koohio favente plurimum, confirmata est. Hinc occusationes illae |335 commissionis Kanisiensis contra Petazzium, Kleffeldianae praeterea supra descriptae, non solum nihil obfuere Petazzio, sed is et dignitate crevit, quia generalis feldmarschalleitinant est resolutus, et salario, nam annui salarii octo accepit milia. Triumphavit insuper contra Kleffeld, et existimationem ministerii Viennensis obtiniut, Koller quoque consiliarius magnam ministrorum protectionem, ut audacter et palam semet cancellario Nadasdi opponeret et cum illo certaret. Ipse baro dictus et consiliarius bancalitatis ac commissionis invalidorum.

Exspectabantur Serbelloni, Codeck et Koller Zagrabiam mense Julio, nescirem tamen, qua ex causa non venerunt, sed per Labacum et Graecium Viennam reversi sunt. Hactenus de tractatu illo Veneto, hoc anno completo.

Previous section

Next section


Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.