Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
Previous section

Next section

(Actum de Marchae receptione.)

Quia porro spem totam suam Liubojevich in Carlovaciensi schismatico archiepiscopo ponebat, ideo, quamvis opera sua unitis Marcha restituta fuerit ad habendum pro parte sua in causa cum Mikassinovich habita zelosum generalem Petazzi, in his attamen circumstantiis constitutus Liubojevich populi seditionem ex fide desumebat et huc referebat, officialesque trucidatos ideo esse, quod illi partem majorem in Marchensi merito habuissent. Mikassinovich, qui aegerrime ferebat, se ad resignandam unitis Marcham fuisse destinatum et jussu generalis Petazzi resignatorem, hujus quoque erat sententiae totumque examinari postulavit populum, prouti etiam occasione examinis Kanisiensis fuerat et de hoc interrogatus. Sed plebs ideo semet tumultuasse negabat. Quare aliam suscepit viam Mikassinovich ursitque, medio etiam praefati archiepiscopi, quam: Graecorum fidem unitam aut non unitorum sequi vellent. Et quia unitos in privilegiis non compraehendi per emissarios suos populo instillabat, ideo opera sacerdotum schismaticorum se non unitos velle esse Kanisae dicebant et vix 15 reperti fuere, qui unionem semet sequi confessi sunt. Ergo ad impediendum, praetextuatum licet, motivum frequentium tumultuum, Marcham restituendam schismaticis judicabat commissio. Quia autem scivissent, reginam, quae Marcham suo jussu unito recenter attribuisset episcopo, eo vix flectendam, ut factam unito episcopo donationem casset et schismaticis eandem attribuat, praecipue quod ab Hungariae cancellario comite Leopoldo de Nadasd res fidei unitorum et promotae exstiterint et protegerentur, visum commissioni fuerat, episcopum unitorum graeci ritus, reverendissimum quippe Gabrielem Palkovich Kanisam evocare, eumque ad resignandum sponte locum disponere, ut, visa ejusdem spontanea cessione, regina ad resignandam Marcham schismaticis sine scrupulo moveri valeat.

Previous section

Next section


Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.