Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
(Praedae dividuntur et laus datur vicebano.)Post reditum a praedocinio vicebani fuit celebrata haec congregatio. Vicebanus fecit relationem suorum actorum; plus quam divina existimata, laudata, depraedicata. Factaque divisio praedarum, apud fabrum Forecz detentarum, locumtenenti et Busanio. Quin vicebani expeditionis relatio ad Suam Majestatem missa cum ejus commendatione et laudibus. Viennae haec omnia secus sunt accepta, uti supra descriptum.
Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
|