Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1749], Operum omnium tomus I, versio electronica (), Verborum 68552, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [skrl1].
Previous section

Next section

Dialogus quartus Pro politica, tum de politica patria sive De modo vivendi in Croatia.

Amadus magister, Tharabalsus academicus, Alonicus peripateticus, Pretus stoicus, Noianus poeta epicureus, Phastenus orator.

1004

Habito superiori congressu cum Noiani Phastenique absentia nos torqueret, quod communia habere omnia consueveramus, statim atque illuxit postridie ex omnium mente litteris eos acersivi. Hi ut Amadum advenisse cognoverant, nihil potius atque id praestitere. Advolarunt igitur, non advenerunt in urbem: tanta fuit eorum festinatio exhibitisque Amado communibus officiis ut nos eo statim die in unum cogeret petiere. Is ut erat natura ad satis faciendum omnibus compositus, id eis non abnuit nosque, ut praesto vesperi adessemus, humanissime postulavit. Fecimus id tanto libentius, quod primum post longum temporis futurum eum congressum cognovimus, quo nostrum nemo desideraretur.

Ubi nullus afuit, promissis salutationum gratulationumque officiis eos primum, qui afuerant, de prioris congressus actibus fecimus certiores; qui postquam quid a me propugnatum sit accepissent, mirati sunt vehementer, mox iurarunt nihil se libentius atque eam dissertationem lecturos. Statim puero, ut eam afferret, iussit Amadus intentisque et utraque, ut dici solet, aure verba excipientibus prolegit.

Quod ubi factum est, nutavere et ipsi, Amadus autem eos confirmans: "Ne vos", inquit, "ista terreant; faciam enim ut libentius ea paulo postea contemnatis, quam antea suspexistis. Ante itaque quam quidquam aliud actum sit, ista, si sustinetis, reffellam."

Cum ego: "A me quidem", inquam, "illa haud ita dicta sunt quasi tanto obsistere possint adversario; perge tamen ac impellere; cum te ipse non potuerim, tu me in tuam, si potes, sententiam pertrahe."

Coepit ille tactaque, ut in principio orationis consueverat, fronte: "Istic", inquit, "haud longum immorabimur, alia nobis hodie praestanda sunt; istud quam brevissime expediam. Vis omnis tuae, quam in politicam attuleras, rationis in eo est constituta quod, cum virtus esset intellectus neque tamen ulla esset ex iis quae recensentur, ut ipse haud inepte probaveras, corruptionem eam alicuius ex iis esse necessum foret. Quod tu commode ad prudentiam retulisti; nam haec una in 1006 agibilibus, uti et politica, versatur, itaque consultationem electionem aliaque prudentiae principia politica ex te retinet, in eo ab illa deficit quod pravis modis atque unam ob sui utilitatem agit.

Non agam contentiose nec cavillationibus nescio quibus aut eam virtutem non esse intellectus, aut esse unam ex iis, quae recensentur, contendam. Dicam plane te, dum sic disseris, subdolos nonnullorum mores fraudisque vitium, non politicam impugnare. Datur id quidem illi pridem infamiae ut fraudum dolique magistra feratur; at quam aeque, mox apparebit.

Omnia sui natura, non eo quod aliorum illis adfert corruptio sunt aestimanda: visus quod fuit quibusdam exitio, non est in malis habendus; sanitatem quod quidam illa ad pessima quaeque abusi sunt, nemo contemnet; sapientiam ipsam quod praeposterus in quibusdam usus corrupit, quis refugiet? Sane sic politicam quoque quod ad fraudes dolosque quidam traduxerint, non ilico condemnare debemus.

Nuper cum insolentes quidam natura iuvenes et communi iuventutis vitio, dicacitati, necdum bene morati ex philosophia rediissent, divulgatus eiusmodi sermo est: non esse amplius illi tradendam iuventutem quippe quae morosos eos obstinatosque efficiat; id autem dudum illi vetustissimisque temporibus est obiectatum quod sordidos efficeret sui sectatores, nempe quia hoc in quibusdam philosophis vitium apparuit. Ita qui personarum defectus sunt, in disciplinas transferuntur hominumque erroribus scientiae infamantur. Nuspiam id clarius apparuit quam in quidam popularium nostrorum opinione, qui personarum vitium ad rem transferentes incultam malunt habere neglectamque iuventutem, quam illam ad exteras provincias erudiendi causa transmittere; quod quidam sic missi eorum, apud quos degebant, vitia retulissent, visitationem inde provinciarum, non personas insectantes. Sic tu quoque cum cerneres quospiam (novi enim qui sint) iam alioquin subdolos, cum politicae insuper praesidia adiunxissent, in omne fraudis astutiaeque genus erumpere, parum prospiciens cuius id vitio fieret, universum studium duxisti condemnandum. In quo te reprehendo; quem enim nostrum dolosum ausis vafrumve appellare, cum tamen omnes nos politica quapiam uti non diffiteamur? Te ipsum et antea quam te haec perturbasset opinio, et vero nunc etiam postquam te error iste invasit, politicam cum omni aequitate conspicimus coniunxisse. Piget plures alios referre claros viros quos tu omnes haud scio an possis condemnare; non itaque politicae vitium astutia est, sed eorum qui illa utuntur praepostere.

At, inquis, ipsa politica astutia est! Noli quaerere; sane id non tantum illae Ciceronis voculae, sed ne tota quidem tua industria evincet; nam quod falsas viarum ambages pravosque illos modos insectaris, id ego non esse huius quam 1008 defendo politicae semper existimavi; germanam quippe genuinamque, non quae doctorum vitiis sit adulterata, politicam defendo, quae fraudes eas nunquam praecipiet.

At, inquies, Mazarinus, qui praecipuus eius auctor habetur, huiusmodi tradidit? Facete tu quidem in illum; at minus fortasse vere in illum es invectus, quem cum hominem fuisse optimum, tum alterum fere Galliae conservatorem abunde constat. Sed factiones in eum excitavit invidia, libros haereticorum pravitas corrupit. Nec sic contendo ut nunquam eum ad aliquod fraudis genus declinasse defendam; id assero eum eiusmodi dolos sua, non politicae, culpa commisisse. Machiavellum ne memores quidem; nam pseudo-politicus ab omnibus audit neque ulla ex eius sceleribus politicae infamia inuri potest.

Ad caput nunc venio. In eo omnis tua ratio versatur quod politica utilitatem tantum propriam respicere videatur. Ex hoc eam a virtute alienam, ex hoc a prudentia secretam, ex hoc Epicuri dogmati conformem esse argumentaris. Hoc itaque expugnato caetera sponte sua corruant est necesse; in quo ego sic confido nihil ut facilius a me praestari posse putem, quippe monstrare tibi in quo deceptus sis abunde et ad victoriam.

Recte tu quidem prudentiam actiones (ne multum circumeam) et publicas et privatas moderari disserueras, sed in eo vehementer es deceptus quod politicam in privatis tantum versari existimaveris rationibus, cum tamen ubi prudentia, ibi et illa locum semper habeat. Deum immortalem! quot actiones publicas politica confectas scimus, quot servatos exercitus, quot dissipatas perduelliones, quot urbes in fide servatas! Atqui haec publicae sunt actiones; nec de nomine tecum certare velim, politica an stratagemate ista confecta dicas; id constat eadem mentis sagacitate inventioneque, qua quis privato conflat odium (quae actio vel secundum te politicae est), eadem, inquam, inventione hosti quoque conflari odium quo urbs in fide servetur, quod inter actiones publicas iure refertur.

Meam itaque de politica opinionem accipe et, si potes, acquiesce: nihil ego eam esse quam quaedam praecepta puto, quae doceant qui in hac aut illa particulari circumstantia prudenter sit agendum. Itaque nihil nisi prudentiam quae doceatur esse. At cum infinita sit singularium differentia, idcirco studium hoc compleri nunquam potest; hactenus vix superficialiter aliqui id tradidere; si enim perficeretur, nihil esset quam prudentia per praecepta practice tradita, quod propter negotiorum multiplicem diversitatem in universum praestari non potest; in parte id 1010 aliqui tentavere. E quibus fuit Mazarinius qui partem eam, quae ad privata negotia pertinet, nonnihil pertractavit, quorum pleraque alii postea corrupere, nempe naturae suae vitium in hoc sequentes.

Noli itaque obiectare confusum esse quam quod maxime studium istud: fateor enim. Noli contendere nullos esse eius auctores: nam id quoque confiteor; necdum enim, ut aiebam, perfectum est. Ast ego non tam studium quam actionem ex politica factam defendo. Si ea tantum politice facta dicerentur quae Mazarinius aut nescio quis alius tradidit, quanta actionum publicarum turba nomine sibi debito fraudaretur! Nunc ego omnem actionem politicam appello quam quis cum quadam mentis solertia fecit. Itaque actiones prudentes sunt omnes quae rationibus respondent, politicae, quae insuper cum quadam inventione fiunt. Excludo fraudes, volo ut res et licite et ingeniose fiat.

Hoc ea qua potui brevitate contra Alonici sententiam disserui: ex quo appareat nec politicam virtuti repugnare nec eam Epicuri dogmati cohaerere et prudentiam ipsam politicam esse. Insuper suis, quas a studii inordinatione auctorumque inopia duxerat, rationibus his satisfactum est. Nam quae de Epicuro et Machiavello suavius quam verius disseruit, tanti non sunt ut reppellantur. Quae autem de aevi nostri pravitate composite quidem ad mores, ad rem autem parum accommodate attulit, ea laudanda potius sunt quam reppellenda; plus enim audienti utilitatis quam defendenti laboris afferunt.

Id unum haud iniuria fors questus videtur quod a prisca illa sinceritate puroque agendi candore prorsus est descitum. Loquar an silentio rem praeteream animi pendeo; nam id ipsum dudum iam me torsit. Prorsus ut defendam, haud unquam fecerim; id hac tamen temporis necessitate laudare necessum. Nunquam ego vel voculam quae intentioni non respondeat proferrem ni necessitas sic secum ferret, nempe perdita mortalium pravitas tegere saepe consilia iubet atque aliquid etiam quod non sentias quandoque proferre. Melior quidem semper mihi visa est veteris ecclesiae condicio, quam eiusmodi fuisse ex sacris litteris accepimus ut universa vox populi foret "est est, non non," [ERROR: no reftable :]

Vulg. Iac. 5:12.

quam hae dilationum morae, hae pollicitationum ambages: quas tamen in tanta saeculi pravitate vel invitus adhibeas oportet.

Sed istud (respondendum enim illi est), istud, inquam, politica non effecit; alienum crimen est, politicam infamia manet. Vidisti (neque enim fugere id te existimo) in primis nascentis reipublicae Romanae temporibus multa bella politica confecta, negotia haud pauca illa administrata fuisse. Ipsae sacrae litterae, quae tantam populi sinceritatem extollunt, facta quadam eiusdem temporis politica referunt. Non igitur politica rei tam improbae causam dedit; ipsa mortalium pravitas, quae 1012 proximis saeculis erupit, pestem hanc secum tulit; quippe resistere aliorum improbitati cum virtute non possent, his quidam modis consulere sibi voluere.

Nolim me sine teste loqui putes, audi Sallustium: "Ambitio" (inquit ille) "multos mortales falsos fieri subegit, aliud clausum in pectore, aliud in lingua promptum habere." [ERROR: no reftable :]

Sall. Cat. 10

Transiit in alios exemplum; nunc eo necessitatis ventum est ut actum eum politicae esse non diffitear; quippe prudentiae idem est. Quod tamen sobrie acceptum velim; nempe dum offecturam aliorum improbitate sinceritatem scimus, consilium tegere atque aliud, fors etiam a mente alienum, dicere esse prudentis dico. Ut ut tamen omne hoc saeculum post fraudes abierit, suum nihilominus nunc quoque sinceritatem honor manet; nihil enim vel nunc apud quosdam, eosque potiores, illa antiquius est, ut taceam quod nunc quoque omnes amicitiam sinceritate licitentur.

Neque velim vos ita arbitrari quasi simulare tantum aut repulsam verbis officiosis tegere actus sit politicae; immo sinceritatem per se (ut more philosophi loquar) illa ex eventu tantum politica intendit; meministis enim me politicam praecepta dixisse quae doceant qui in hac aut illa circumstantia prudenter sit agendum. Itaque dum res exigit tegere consilium, id ipsum actus est politicae; contra dum aliud fert circumstantia, politicus aliud faciet ut, si sincero quodam dicto ad merendam alicuius, qui sinceritate delectetur, gratiam opus sit, sane tum sinceritas actus politicae erit, quippe idem et prudentiae est. Quo planius perspicitur quam parva inter utrumque sit differentia nisi, subtilius si loquar, dicere velim omnem politicae actum et prudentiae esse, non omnem vero prudentiae actionem et politicae esse; quippe quae insuper quandam ingenii inventionem exigat. Sed haec qui aestimata sint, in parvo discrimine ponam; id constare abunde puto eos, qui politicam meditati sunt, nonnisi prudentiam docere voluisse, pessimo licet fato quod ad fraudes deinde pleraque sunt traducta.

Id autem perperam discrevit Alonicus quod eam quae in gubernando consistit politicam laudandam, quae in vivendo cum aliis sita est vituperandam putarit; quasi in illa quoque plurima in fraudes versa esse non constet, cum maiori dolo dominationem sibi retinuerit Augustus et secutus eius vestigia Cosmus, quam quisquam privatorum aut invidiam alteri aut sibi amorem conciliarit.

1014

Illos autem, quos de politica conscripsit Aristoteles, libros nonnihil ab ea, de qua sermo habetur, politica differre concedo; quippe illic theorice res agitur, politica ad particularia descendit, qualia multa in suis libris Cicero, plura Livius, plurima Tacitus tradidere, ut et de eo convincatur Alonicus quod nullos esse politicae auctores contendit. Sed enim hos quoque sparsim, non ex composito rem egisse fatendum est, ut ipse quoque Aristoteles, qui dum ad particularia devenit quid nisi politica in quinto et sexto libro praecepta tradidit? Aeque igitur late politica atque prudentia patet, atque sicut sibi apud alterum ingenioso quodam nec tamen illicito commento gratiam quaerere, ita et urbem in fide servare, principem suum populo gratum facere actus politicae est.

Longius provectus sum, finiam dum Baronio respondero, ne aliquid uspiam Alonico praesidii relinquatur. Scio equidem Baronium politicorum haeresim pluribus locis nominasse, sed id non morum causa, sed perversae cuiuspiam opinionis quam perperam politicam appellat, nempe esse principi vel spiritualem in suis regionibus potestatem, nec enim Pontifici ullatenus subici; id eius, inquam, opinionis causa ab eo dici pariter scio.

Apparuit iam quid politica foret; quod non tantum propriam utilitatem respiciat, apparuit; aliis quoque, quae Alonicus opposuerat satisfactum est; reliqui nisi vester assensus iam nihil est: quem si ista non extorsere, alias eripere sum paratus."

Laudavimus omnes et pedibus, ut aiunt, manibusque in suam sententiam itum est. Ego autem quod vehementer in priori opinione essem confirmatus consideraturum me postea rationesque curiosius collaturum affirmavi.

Post quae iusso puero ut librum ex more inferret, vir quidam occurrit, qui habere se, quae cum Amado conferret, affirmavit. Accurrit puer remque Amado indicavit qui nos deprecatus in aliam aedium partem cum viro illo sermocinaturus secessit; nos autem memorando quae ab eo dicta essent eaque pensitando tempus terebamus dum ille adveniret; quippe discedere necdum maturum et Amadi nos insuper desiderium detinebat. Nec ipse diu nos est moratus; post paucula enim affuit, quidve interim a nobis actum foret, rogavit.

Cum Pretus: "Magna", inquit, "me inter et Tharabalsum res in sermonem venit, dum tractatam a te materiam scrutaremur; ne cuncta referam, de patria politica sermo incidit: quam semel nostro in consessu tractari Tharabalsus admodum exoptavit. 1016 Ego vero paratus sum id oneris assumere bona vestra venia si vobis quoque id cordi esse intelligam."

Omnes assensimus, Tharabalsus praesertim, qui id nutu, oculis, toto denique capite contendebat. Amadus etiam reposito quem praelecturus tenebat libro ad audiendum se comparavit, curiosus, ut ipse postea referebat, quomodo Pretus eam materiam pertractaret.

Itaque Pretus intentis iam omnibus: "Nolim", inquit "temeritatis me quisquam arguat quasi imparatus de re tanti ponderis in amplissimo hoc consessu verba facere velim; neque enim imparatus sum et dudum privatis iam id meditationibus ruminavi. Quod potissimum in causa est cur sponte me nunc obtulerim, ad audiendum alias quam disserendum semper mage pronus.

Ante omnia autem id nos minime debet praeterire, de suo potissimum sermo nobis futurus sit, ne incerta hinc inde vagetur oratio et de hoc orsi mox ad aliud nihil conexum incongrua levitate transeamus.

Tres mortalium non in Croatia solum, sed per omnem, qua late patet, Christianum orbem sunt condiciones: ut omnis aut religiosus sit aut ecclesiasticus aut saecularis. Primi, quod relictis his negotiorum turbis vitam sectati sunt solitariam, haud nobis curae futuri sunt ad suas illos regulas relegantibus, quae omnem ipsorum vitam moderentur. Quod si claustris se exserant, ut non modica cum rerum iactura iam nimium factitant, optandum nobis potius est ut ignorantia res tractandi extraneas ad suam solitudinem compellantur, non ut etiam facem iis praeferamus quo rebus proposito suo prorsus repugnantibus ingerere se facilius possint.

De ecclesiasticis etsi dicere ipse quoque nonnihil omnino possem, quod ut in aliis ita hoc quoque in genere non pauca mente seposui, tamen et ne argumenti magnitudine obruerer, et quod id Amado magis congruat, ego nihil afferam; ipse si velit adicere, ultro poterit.

De tertio igitur hominum genere sermo mihi in praesens futurus est vestro hortatu nec minus, ut spero, benevolentia, ut illud pro posse persequar, quae illorum in actionibus suis regendis esse debeat politica, quis in instituenda omni vita modus. Haec omnis oratio eo pertinebit, non ut in universum ostendam quid quisque pro se agere debeat, sed ut demonstrem qui omnis nostrum uniuscuiusque actio congruiter ad patriam prudenter institui debeat. Itaque, ut strictius loquar, non personalem, ut Mazarinius, sed patriam politicam pertractabo.

Ac quoniam de iis, qui in hoc versantur saeculo, sermo mihi futurus est, cumque eorum diversa rursus sint genera, de quo potissimum genere sim tractaturus, antea cognoscendum est. De mercenariis et vili opificum grege neque de aliis artificibus, quorum infinita sunt genera (quamquam nos penuriam potius, nescio an non popularium nostrorum aliqua negligentia, hoc quoque in genere patimur) – de his, 1018 inquam, omnibus non disseremus. At nec de iis quidem qui in patria educati et patrios mores amplexi populari aura abrepti sunt. Ducat illos trahatque in praeceps suus error, nobis negotii nihil facessant; ipsis prima litterarum elementa didicisse mox compotationibus aut servitiis etiam quandoque foedis, et ad honores et ad vitam optime (ut putant) agendam satis est, non ut nostris praeceptis egeant. Neque vero de iis quidquam dicturus sum qui seu nimio litterarum amore (quamquam hi paucissimi, proh dolor! et fuerint, et vero futuri sint) seu negotiorum incertitudinem pertaesi ad otium sapientiae confugerunt: istis propositum suum persequi satis est, nec ultra indigent.

Nobis contentio, nobis labor paratur quibus et rempublicam capessere neque iis, quibus reguntur universi, moribus vitam agere est constitutum. Invidos popularium oculos satis per hoc in nos convertimus quod prorsus extra patriam, quod in tam diversis locis, quod sine ullo fors exemplo iuventus nostra transacta est. Accedit insuetus genti nostrae litterarum amor et ab insanis vulgi opinionibus alienatio, quae nos (ausim sine superbia asserere) universi, Divino primum beneficio, dein Amadi praeceptis, mox nostra etiam industriola accepimus. His omnibus nostris exosi gentilibus ad rempublicam tamen accedere, honores capere, vitam non inquietam ducere cupimus. Hercle maius fortasse istud homine opus fuerit et ut optetur satis. Nec tamen succumbendum est, et quod in totum non possumus in parte ut assequamur, nihil intentati relinquere debemus.

Hoc ego consilio mature rem examinavi saepeque intra me ipsum revolvi ea quae modo vobis sum allaturus. Necdum illis negotiorum turbis nos ingessimus, necdum mala populares nostros de nobis opinio pervasit, res adhuc integra est; possumus collatis rationibus ita nos communire ut et nostris inhaerere inceptis et vitam ducere non malam valeamus. Populares illi, qui caeco impetu et fortuito casu ad rempublicam feruntur, suis vitiis et vulgi insania defenduntur; nos, qui diverso itinere et proposito laudatissimo accedimus, ratio maturaque consilia defendere non valebunt? Haec igitur expedienda sunt; ac quoniam ad patriam pertinet oratio visque omnis in eo est constituta qui congrue ad illam prudenter actiones nostras moderari valeamus, de ea antea ut videamus moresque gentis eius dispiciamus, plane necessum est.

Habet hoc ante omnia singulare pro aliis gens Croatarum ut iis, quas vulgus novitates appellat, prorsus sit inimica. Haec prima sermonum materies, haec communis popularis odii origo; nunquam facilius in oculos quid incurrit quam vestis aut suppellectilis aut aliae cuiuspiam rei insueta novitas. Illusiones inde, mox cachinni, dein apertum odium: atque id quidem aliquatenus non male, ne omnis per aliena mos patrius intereat; at vero quod suis quibusdam ineptiis ita 1020 inhaerent ut cuncta extera pro illis flocci pendeant, immo aperta sua vitia virtutibus praeferant alienis, id vero quis unquam approbarit? Cogor hic in laudes erumpere eius philosophi qui faciliorem de vitio ad vitium transitum quam ad virtutem dixit; nempe admodum vere, quod in iis, de quibus agimus, licet experiri: mutatis non nihil moribus ubi a prisca illa tenacitate descitum est, iam in omne novitatis genus erumpitur: quod tamen sua auctores invidia, quod adhuc sint exigui, constat.

Ad alia nunc venio: quis ignorat Croatarum in litteras eruditosque homines odium? Exsecrandum morem! Cum vituperare quem quis cogitat, litteris deditum dicit; ita qui maximus apud alios honoris titulus est, apud miseram gentem istam in opprobrium vertitur. Iam invidiam illam, illos dolos, quibus aestimationem eiusmodi hominis minuere, honores impedire, procurare adversitates student, quis unquam satis deploret?

Est haec praeterea seu ira divum, seu propria pravitate contracta illis passio ut cuncta potius alia quam e suis aliquem efferri patiantur. Si immeritus scandat, id ipsum opprobrio datur; si iter illi virtute stratum sit, haec sugillatur: mille eius defectus primum privatos inter audias, mox apud principem quoque similibus non abstinetur. Hinc inprompti erga virtutem gentilium animi ac, ut ut adsit, tegere satius videtur. Inde acerba aliorum in gentem dominatio, ipsis honor nullus, patria ipsa in exterorum manus iam iam concessit: suavia tamen haec et, ut invidiam expleas, praetereuntur; misero gentis fato quae prona iam in exitium, quid sit, quod illam eo impellat, discriminis, plane ignorat. Periimus profecto, cives, periimus, ni dii et nos meliora: at cunctis quis istud tribuat deus? Mentem quis omnium mutet? Sed erit aliquis fors favor quondam deum; nos cogitationis acerbitate orationem alio avocemus.

Inter alia eiusdem gentis vitia non postremum id quoque locum obtinet quod nihil perinde atque aliorum consiliis, vel si patriae sint utilissima, adversari pulchrum ipsis magnumve videatur. Testantur comitia quae insano hoc adversandi studio ut plurimum fluctuant, praesertim si eius, qui princeps considet, lenitas audaciae furorique isti locum concedat. Peream si unquam subtile nec minus proficuum egregii cuiuspiam civis consilium comitiorum suffragia tulit!

Gens est praeterea, ut magis in septentrionem prona, ita Italis minus ingeniosa, et quae crebro post factum sapiat. Vino plus nimio, veneri minus indulgetur, nisi id externis e vitiis peregrinus quis adferat. Multus superstitioni locus vel apud optimates: ex externis aestimare omnia consueverunt. Hinc praecipua virtus modestia, excitata ingenia contemnuntur. Adulatio quoque frequens vitium atque ut crebra erga eos, qui praecellunt, et saepe foeda servitus, ita nullus in exigenda 1022 ab iis, qui subsunt, modus. Aemulationis vis ingens in plerisque unde, quibuscum de dignitate aliqua iis contentio est, capitales fere reputant inimicos.

His tam perditis gentis moribus servire qui recuset, novator ambitiosus, contemptor legum, patriae inimicus habetur, ni suam vivendi rationem sic instituat ut "frons" (quod ait Seneca) "populo conveniat, intus omnia sint dissimilia." [ERROR: no reftable :]

Sen. Ep. 1,5,2

Quod nobis in praesens propositum est ut post explicatos gentis mores illud, quoad res fieri patietur, ostendamus qui nec iis quibus ceteri vitiis volutari et a populari abesse indignatione valeamus. Ad quod cum favor superum, tum fortunae indulgentia non levis, postremo nostra opera expeditaque in depromendis consiliis ratio adesse debent. Sed illa quidem ut dare alienum, ita persequi non nostrum est; de posteriori, ut nostra fert imbecillitas, expediamur.

Duplicem ego cum inter nostros, tum in omni republica vivendi rationem puto, duram illam et leniorem alteram; cuius exempla cum alibi, tum Romae possumus capere infinita. Illam princeps Cato professus est, posterioris clarissimum exemplum Cicero dedit; nempe ille vir alioquin natura gravis, cum insuper philosophiae adiunxisset praesidia, sine ullis artificiorum ambagibus reipublicae recto tramite consultum ivit; Cicero suas temporibus rationes accommodans cum illo consilia mutare, nunc hac nunc illa via reipublicae prodesse in more habuit. Ac tunc quidem quis uberius reipublicae profuerit, eventus docuit; nam Cato (ut Plutarchus testatur) manente adhuc concordia importuni, scissa infelicis consiliarii nomen habuit, dum "per abrupta" (ut ait Tacitus), "sed nullo reipublicae usu ambitiosa morte inclaresceret." [ERROR: no reftable :]

Tac. Agr. 42,5 per abrupta, sed in nullum rei publicae usum nisi ambitiosa morte inclaruerunt.

Cicero conversa rerum facie ipse quoque aliam vivendi rationem amplexus ita reipublicae consuluit ut, nisi ira numinum pridem Romanis rebus infensorum obstitisset, pristinum procul dubio reipublicae statum restituissent. Atque haec quidem ita iam tum evenere; nunc nihil dubii superest quin apertam illam vivendi rationem qui iniisset non apud nostrates tantum, ubi plurimum popularis invidia viget, sed ubique gentium seu regnantium odio seu aemulorum artibus dicto citius interiret. Qua de causa nos quoque eam vivendi normam, ut nobis prorsus incongruam et horum potissimum temporum rationi minime accommodatam, praetereamus; posteriorem, quae sua ad tempus consilia dirigit, persequamur.

Cuius quidem similiter duplex est modus: nam vel ita vivendum est ut cuncta ceteroquin patria retineas, in congressibus tantum rarum et, ubi adfueris, severum te praestes; aut ita consilia sunt instituenda ut in omnibus omnino, quoad suscepta te vitae ratio permittit, sis popularis. Multae utriusque difficultates, medium 1024 coniectu difficile est; illud si praestes, erit quidem aliqua civium erga te reverentia; at difficilis, morosi, superbi demum famam vix effugias et quod in populare odium facile concedat; postremum si teneas, habebis fortasse aliquam mortalium benevolentiam; at nulla tui observatio, consilia nihil ponderis obtinebunt. Itaque optimum quidem factu fuerit hinc aliquid, inde cetera retinere, ut cum reverentia benevolentiam quoque civium retineas; at in re multa difficultas, in modo vix ullum discrimen adhibeas. Illud tamen hic pro se quisque naviter advertere debet, ne quid invita (quod aiunt) Minerva faciat. Et sua et eius, cum quo agitur, spectanda est indoles: multos prae blando vultu severitas decet, quosdam hac ipsa magis quam omni humanitate devincias. Haec itaque attendenda sunt praeterquam quod foris gravitas, domestica inter affabilitas, et suis cuncta temporibus sint adhibenda; nam "laetitia (ut ait Seneca) iuvenem, frons decet tristis senem." [ERROR: no reftable :]

Sen. Phaedr. 453.

Haec universim praemissa sint; nos insistentes prioribus ad particularia iam descendamus.

Omnis de modo in Croatia vivendi quaestio ad duo potissimum refferri potest; nempe ad publicas cuiusque actiones et ad domestica singulorum negotia remque familiarem. De ista ut ordiar, id antea praemonendum putavi non esse unam tam certam stabilemque agendi regulam sive in domesticis his, de quibus agimus, negotiis, sive in publica cuiusque vitae ratione, quae singulis apta sit adhiberi; nam quibus aut communi via vulgi incedere aut spreto populari favore ea tantum, quae recta ac patriae utilia sint, praefracte consectari est constitutum, hos a nostris procul abesse documentis oportet. In iis ipsis, qui media ingressi via neque duram illam prorsus, quia nimium invidiosam, nec laxam rursus alteram, quia ut plurimum erroneam, tenere in animis induxerunt, in iis, inquam, ipsis multa diversitas est; ut enim quisque natura severior aut liberalis magis, sic diversam vivendi normam assumunt. Hos ego omnes afferre nec constitui et, si constituerim, praestare nequaquam possim. Satis itaque fuerit si id efficiam quo vel unam recte in Croatia vivendi ostendam viam.

Ac quoniam ad posita superius capita recurrendum est, id primum exsequar quis in domestica re nostros inter modus tenendus sit; quod trifariam me optime facturum existimo, si quid in se primum, mox quid in familia, postremo quid in posessionibus inanimis faciendum ei sit, ostendero, qui prudenter nostros inter vitam agere velit.

Quod ad ipsam sui personam attinet, recte quisque fecerit si, antequam aut uxorem ducat aut ulterius in republica sit versatus, nec habitu exquisito nec multis epulis nec magno velit comitatu resplendere. Inurunt enim haec, si ea ante tempus exerceas, quandam ambitionis notam quae multas res gerendas postea officiat amplamque sermonum materiam praebeat, a quo facillimus ad populare odium 1026 transitus est. Universim itaque in id intendat animum ne causas sermonum serat, quod ilico futurum sciat si ulla in re eiusmodi coeperit emicare. Itaque talia ut sint in eo omnia contendat qualia ipse in aliis conspicatur. Unde consequitur ipsum ne convivia quidem plus nimio debere detrectare etsi id litterarum causa libenter forsan faceret; nam hac in parte omnino necessitati acquiescendum est. Id autem praesertim in vestibus omni, qua fieri potest, ratione fugiendum est ne quid novitatis appareat; quod cur cavendum sit, ex iis quae supra diximus, cum de gentis moribus tractaremus, apparet. Aliud quod hoc in genere dici commode posset, nihil superest; aut enim mox, dum de familia nobis sermo futurus est, dicenda sunt, aut ad publica cuiusque actiones referuntur.

Illud itaque, quod consequitur, de familia videamus. Quo in genere id primum cavere oportet ne peregrinam a servitiis turbam habeamus. Hoc enim et est et habetur patriae perniciosum acerbeque in priori episcopo a gente nostra est adversum, ut unum fere istud sit quod Croatas externam nonnihil dominationem faciat aspernari. Huic proximum est ita suos in officio servos continere ut nec querendi iis de domino nec fastidiendi occasio detur; nam id quoque ad famam popularem non parum confert eos habere servos qui suum ubique dominum cum laude nominent. Vidi ego eum, qui id neglexerit, non tantum servorum turba, verum aliis etiam ob id ipsum invisum fuisse.

Iam id omittere nequaquam possum quod ab Amado toties inculcatum accepi, nihil coram servis praeter dignitatem suam vel ioci causa esse faciendum, ne contemptus inde servilis ex more sequatur. Accedit quod nihil unquam eiusmodi, quoad fieri potest, servo comitti debeat quod ab eo in vulgus editum domino fraudi esse possit. Cogitanti hic mihi multa in vita civili occurrere quae sine famulorum ministerio exsequi haudquaquam possint, rursusque reputanti quantum id servis audaciae, quantum in dominos potestatis tribuat, quantumque subsit periculi ne aut ipsis sponte discedentibus, aut a domino gravi quadam de causa (ut persaepe usu venit) dimissis secreta eiusmodi omnia in vulgus exeant, ut fieri ipse iam observavi: haec, inquam, reputanti mihi id commode vitari a nobis posse visum est ea ratione ne ullos nisi colonos nostros in quacunque ministerii genere habeamus, quos et amplior coercendi potestas et discedere haudquaquam permissum est.

Suas tamen hoc quoque consilium habet difficultates subestque fugae primum, tum furti rapinarumque periculum suam quemque colonum domum ditare cogitante. Sed illi quidem prudenti domini lenitate occurri potest, quod me ipsum non raro vidisse memini; furtis autem domini vigilantia poenarumque metus modum ponet. Non adferam hic ea quae sive a Cicerone in prima ad Quintum fratrem epistola, sive ab aliis passim auctoribus egregie monumentis sunt consignata, quod a nostro proposito aliena sint. De colonis tantum, qui et ipsi pars familiae sunt, pauca adicere me oportet; quibus quis modus adhibendus sit cognoscere non habet exigui 1028 momenti locum; gens enim ob saevitiam aeque atque lenitatem dominis suis infesta et ad eos fraudandos supra condicionem suam ingeniosa, ut nescias duriusne eos an lenius habere expediat. Atque id quidem experientia iam ostendit nihil eos aeque ac nimiam domini lenitatem extollere insolentesque et ad omne facinoris genus reddere prorsus pronos. Sed mihi natura minime acerbo omniumque, quoad fieri potest, mortalium benevolentiam cupienti durius quidquam hoc in genere constituere non libet, praesertim quod ipse quorundam memini quos minime insolentes domini tamen sui cupidos observavi. Itaque nos quoque eo decet collimare; quamquam difficillimum in re modum esse omnino intelligam, tempus tamen locusque nobis eum subministrabunt si intenti in id animo ipsorum colonorum mores et devinciendi eos opportunitatem diligenter observantes suum rigori quoque, ubi opus fuerit, locum relinquamus. Itaque de hoc quidquam in praesens statuere praetermitto quod res est quae nisi ad temporis locique opportunitatem decidi haudquaquam potest; id universim monuisse sufficiat strictissimam in exigendis operis ceterisque dominalibus (ut nostri appellant) iuribus adhibendam esse severitatem quam mox blando vultu ceterisque popularibus artibus lenias.

De poenis tantum dicere superest de quibus ut plurimum solet variari: an videlicet ob omne delictum et an severas semper oporteat adhiberi? Mihi quidem barbarus semper et ab omni humanitate alienus mos ille visus est ut feris peius iumentisque coloni tractentur; nam bestias ipsas meliores domini haud unquam adeo caedunt ut quidam nostratum suos colonos. Sed eorum rursus pervicaciam et quod secus in disciplina contineri non posse videantur consideranti dubitare usu venit an non ex necessitate laudari hoc factum debeat. Faciant igitur alii ut aliis placet, ego id mihi hac in re pro norma constitui: ita agere ut neque iustitiae disciplinaeque inferam detrimentum, et cum homine rem mihi esse nunquam sim immemor.

Ad uxorem iam filiosque, quia praestantissimam familiae partem, postremo transeamus. Fuerit id multum rationibus eius, qui populariter vivere constituerit, accommodatum si non inferiorem nec aliunde nisi e patria aut ad summum Ungaria ducat. At ego multos aetatis nostrae claros viros secus fecisse memoria teneo nec ultra in hoc quam murmur populare offendisse; quorum si quis vestigia vellet aemulari ne illi quidem amplius quidquam posset evenire. Itaque si eiusmodi inde commodum sive ad rei familiaris augmentum, sive etiam ad vitae tranquillitatem consecuturum se intelligat, quod popularis illius odii detrimento longe superius sit, non ausim ego eiusmodi factum improbare.

Iam patria eam lingua quantocius imbuere et ad cuncta popularia conformare quod expediat, nemo est qui non videt; nam id universim in uxore aeque atque se ipso 1030 cavendum est ne quid novitatis appareat neve sermonibus causas detur. Itaque suis eam instituere principiis et a consueto mulieribus res habendi peregrinas desiderio avertere multum sane expediat.

Ab aliis quoque solitis matronarum vitiis, sive domestica sive sit peregrina, crebris dehortari sermonibus utile fuerit ut, quemadmodum vitae societatem recepit, ita normam quoque vivendi viri (ut sapientissime Plutarchus monuit) amplectatur. Iam maximam, quoad fieri potest, vitae consensionem ut suadeam, propositum non admittit, quippe id alioquin pernecessarium est et esse habetur solentque prudentes viri, ut facilius id assequantur, in levioribus quibusdam mulieri concedere, quae tamen suae in uxorem auctoritati nihil officiant. Id tantum monere me omnino oportet ut, quantum industria nostra valebit, excolere illam et ea, si fieri possit, politia imbuere non desistamus qua exteras feminas sublime nimium fulgere conspicimus. Sit aliquis vestitus splendor, sit in exteris excipiendis tractandisque permissa comitas, quae tamen sermonibus ansam nequaquam praebeat. Si verbosa sit, modestiam; si subrustica, elegantiam docebimus. Nunquam illi feminarum illustrium consortium prohibeatur; ad illos muliercularum coetus, qui in maritorum insectatione potissimum consistunt, ne admittatur. Id compositis primum ad id sermonibus suadendum est quod, si res fieri non patiatur, quod eo iam magnitudinis vitium istud excrevit ut matronas fere omnes pervaserit, tum proximum est ita illam formare ut se in his modestissimam aeque ac sapientissimam praebeat.

Sit suus illi labor nec sua condicione indignus. Litteris se ut occuparet, optandum id quidem foret; at vereor ne amplius quidquam. Ubi enim eiusmodi feminam reperias quae id non respuat aut prava contra litteras opinione aut, quod frequentius est, desidia muliebri; ut taceam quod nihil uspiam sit quod popularem magis illi viroque suo infamiam possit procurare. Itaque in totum ne ego quidem id suaserim; in parte non est quod impediat, nempe ubi per nimium otium licet librorum aliquid ipsam revolvere, quod tum praesertim facile potest evenire si, ut sunt apud nos nonnullae, Italicas litteras teneat.

Cogor hic invitus licet in eam descendere quaestionem quae ut contrariis studiis maxime agitatur, ita plurimum invidiae apud illum, contra quem sentias, afferat: nimirum an rei tantum familiaris administratio mulieris opus sit? Longus sim, si per auctorum testimonia et per rationum ambages rem vellem subtilius resecare Aristotelisque et Xenophontis dubias super eo opiniones examinare. Ista praetereant: rem ut nostrates inter agitatur expediam. Laudant illi vetustos mores priscamque severitatem praedicant. Et ita (inquiunt) oportuit ut viri illi mulieres sibique ad ea, 1032 quae ipsorum sunt, facienda subiectas haberent, nos molles et mulierum plus quam virorum speciem habentes nimirum eiusmodi habere coniuges necessum est quae nobis e contra imperent opusque quod ipsis proprium, quia nonnihil durius est, fastidiant, et ista otii potius refugia quam veros labores consectentur. Eludendam reponunt alii simulacris istis mulierum vanitatem ut integra nobis in rebus seriis auctoritas constet. Nec eas opera sibi propria fastidire, sed non eadem decora omnibus. Continuam illam per agros et villam cursitationem, illam exquisitam rerum minimarum curam feminas, quas supra servilem condicionem dii evexerint, nequaquam decere. Cedo enim rusticum aliquem villae praefectum, quid infra haec ab illo exiges? Ne nobis quidem id gloriosum fore si earum commercio gaudeamus quae a servis et rusticis nonnisi opinione distent.

Bina haec (ut vidistis) capita quaestio habet: an in extrinsecis his uxori sit deferendum et an rei familiaris administratio atque ea dura nonnihilque subrustica, qualis nostrates inter prioribus praesertim temporibus viguit, proprium nobilium feminarum opus sit? Quod illam attinet, verum id quidem indubitatumque est virorum mollitie hanc illi praerogativam accesisse; at postquam eam iam accepere, cum nemo sit qui eam non concedat, nos quoque non abnuemus. De altera id pariter omnibus compertum habetur mulieri rei familiaris administrationem incumbere; at num dura illa et an omni tempore omnique feminae competat, in dubium revocatur. Hic ego, ut ut alii existiment, ita dicendum puto, primum ut, sicut aliis omnibus in rebus, ita in hoc quoque a libera femina vel etiam viro nihil praeter dignitatem fiat. Licet illi quid rerum ubique agatur inspicere et pro potestate corrigere mutareque; at proprias labore rustico manus inquinare neque condicioni congruit et a sanioribus omnibus reprehenditur. Ego autem ne id quidem laudaverim si universum rei familiaris onus mulieri sic incumbat ut nullus sit qui eam sublevet. Alios haec cura premat, herae tantum supremum regimen comittatur. Itaque sciet quidem illa quid census, quid pecoris, quid terrarum, quid suppellectilium sit ipsaque id propriis nonnunquam oculis lustrabit; at vero nullas pro hoc antelucanas vigilias, non nimiam illam contentionem nec continuam furentis instar cursitationem pro hoc impendet.

Finiam de uxore dum unum adhuc documentum subiunxero: nimium quoniam infirmior ille sexus est quam ut omnibus providendis sufficiat, fuerit fortasse haud inutile si partitis administrationibus res geratur familiaris. Itaque agros quaeque remotiora sunt, vir reservabit, ea quae propius adsunt, mulieri committet gubernanda, nempe dum ruri agitur; nam si vitam urbanam ducat, supervacanea utique haec illi cuncta fuerint.

1034

Haec de familia; cuius quamquam nati etiam pars maior sint, de iis tamen in praesenti disserere supersedebo, quod me temporis orationisque limites excedere oporteret, si totam eos erudiendi educandique rationem sermone complecti vellem. Quod eo libentius praetermitto quod nihil fere hoc in genere sit quod singulare patriae nostrae dici possit. Platonem itaque Aristotelemque aut iuniores his Plutarchum et Quintilianum, vel e recentioribus Campanellam Maphaeumque Vegium inspicere satis sit ei qui recte prudenterque filios suos velit educare.

Iam ad ultimam privatarum cuiusque rerum partem transeamus quam de possesione rebusque inanimis futuram diximus. De aedibus id ei primum, qui populariter velit vivere, est fugiendum ne ad exteram magnificentiam apparatae patrii moris contemptum praeferant. Atque id quidem hactenus prorsus oportuit; nunc, ubi peregrina iam apud complures ornamenta conspici coeptavere, vereor ne re in plures (ut fieri assolet) sensim diffusa non modo supervacuum, sed etiam subrusticum consilium istud evadat. Utcunque sit, nos mores hominum condicionemque temporis oportet aestimare, id autem prorsus vitare ne immoderato in aedificando luxu peccetur; id enim, uti et alia omnia quae conciliando prodigi nomini inserviunt, mirum quam malam in civibus de nobis opinionem efficiunt quae postea rebus gerendis ut plurimum officit.

Iam agros omnemque quae proprie dicitur posessionem quod attinet, non leve nobis Italia subministrat argumentum eam non pro debito et aequo excoli. Dii boni! quam exiguum terrae spatium complures illic homines alit, cum in Croatia vix infinita iugerum spatia occupantesque complura montium iuga silvae unius necessitatem domus expleant. Haud abnuerim discrimen intercedere pro regione; id affirmo non pro natura soli fructum a nobis Croatiae capi. In lignis id ostendisse sufficiat, quae quis nescit quanta secentur prodigalitate, quanta socordia colligantur, cum in Italia ne virgam quidem per inertiam interire conspicias! Exemplum igitur nos in aliena terra edoctos oportet accipere ut maximam pro modulo suo utilitatem soli capiamus.

Sed utinam vel haec, quae nobis sponte sua regio subministrat quodque nostris superest usibus, distrahere liceat! Nihil ambigo posse id omnino impetrari si studium in hoc gentis nostrae exarderet. Sed suas populus ipse miserias calamitatesque ignorat, quae autem utilia sunt, sueta gentis ignavia 1036 praetermittuntur. Atqui audere nec cassum ignavis querelis remedium implorare, sed agere atque tentare necessum est. Eget princeps: fit nova tributorum accessio: lamenta inde, exsecrationes, querelis omnia ignavis resonant. Interea nemo est qui vocem mittere, tentare remedium, exorare principem audeat, cum utriusque aeque intersit, et huius ut unde accipere, et illius ut unde solvere possit habeat. Ne nunc quidem vetitum omne commercium est; quotus tamen quisque est qui sibi inde primum, mox etiam patriae prospiciat? Immo contra obnitimur iisque, qui haec exercent, infamiam nescio quam aspergimus prorsusque detestamur.

Rem arduam! et quae saepius mihi mentem in contraria distraxerit dum dubito an famae populari an suae potius patriaeque utilitati sit acquiescendum. Postremo tamen constitui minoris esse vulgarem auram quam ut spontaneas eius gratia miserias subeamus. Quidquid itaque vulgus obmurmuret, colenda esse a nobilitate in rerum suarum subsidium commercia puto, tum ob quotidianas has tributorum difficultates, id fere necessarium evaserit, tum quod id apud exteros omnes factitetur. Deum immortalem! nisi ex commercio aes quodpiam in patriam influat, quum tantum illinc quotidie per mille vias efferatur, qui vel aliquid in ea aeris poterit reperiri? Haec iis inculcanda sunt, qui id infra dignitatem suam esse arbitrantur.

Lenienda verbis invidia est neque id passim, sed apud eos quos magis ratio regit. Hi primum in sententiam, si fieri potest, nostram traducendi sunt, ut sensim in plures exemplum transeat. Sic populari, quantum fieri potest, invidiae est occurrendum. Atque id quidem non in hoc tantummodo casu, sed universim omnibus in rebus suaserim velut facillimum vitandae popularis invidiae excolendaeque Croatiae modum.

Quo in genere id praetermittere haud possum, quin admoneam eos qui extera imbuti disciplina prae ceteris rationi concedunt ut, quoniam nostram in patria iuventutem excolere desperatum est, in id vi omni conatuque incumbant quo plurimos civium ad relegandos studiorum causa in exteras regiones liberos suos persuadeant. Durum id equidem et periculis expensisque, depravandi praeterea occasionibus infame; at melius reputanti facile probatum, si cogitaverit et periculis depravationique prudentia posse occurri et expensas ab iis ipsis esse refundendas qui inter alias artes hanc quoque possint didicisse. Sed iam sat de ea parte, quae privatas cuiusque actiones respicit, pro temporis angustia: restat de altera quae in publicis versatur.

Infinitus si singula huius capitis distinctionis membra ordinatim prosequi vellem neque vero id temporis brevitas patitur. Itaque congesta praeceptorum copia me paucissime ut potero expediam, contentus si generalia quaedam attulero documenta e quibus singularia multa, etsi in praesens omissa, erui possint.

1038

Id autem ante omnia memoria repetendum est nos non in libera quadam republica neque sub optimatibus vivere, sed regibus, quibus ius vitae necisque dii concesserunt, subesse. Supervacaneum itaque fuerit elatos illos spiritus et intempestivam praeseferre libertatem, quin congruos potius tempori condicionique mores assumimus, omniaque, quae pii in principem subditi sunt, officia ex asse exsequimur. Quo in genere id primum consuli potest, ut sua dictorum cuique ratio constet. Nihil agendum dicendumve est quod vulgatum principis invidiam mereatur. Quod expertus moneo, eo felix quod alieno exemplo id impune mihi licuerit didicisse. Vetus gentilium nostrorum simplicitas et priscus candor dudum iam exolevit, nunc non quid solum, sed et coram quibus dicas faciasve circumspiciendum est. Itaque id quidem omni, qua fieri potest, ratione cavendum est ne a subditi in quodam officio desciscamus; at vero id non minus opinione mea vitandum est ne, dum obligationi subditi non deesse plus nimio contendimus, cives nos esse obliviscamur, dumque principi gratificari nimium sollicite volumus, patriae efficiamur proditores; quod quosdam non sine maximo dolore, etsi parum prospere, aetate nostra tentasse vidimus.

Suus est et principi placendi modus, quem tuto et sine scelere possis exercere; si per flagitia adrepas aut ipsius te principis aut aliorum invidia perdet. Id ego et scriptorum testimonio didici et propriis non infrequenter oculis spectavi; quod in nostratibus eo maiori reprehensione dignum existimandum est quod condignum alioquin nunquam operae pretium ferant; cum, quacunque demum patriae ruina principi assentati sint, nunquam ad intimam eius amicitiam aut amplos quosdam honores pertigerint. Desipimus, cives, profecto desipimus, si tam parvi patriam aestimamus, ut pro blando quopiam principis verbo aut levi nescio qua dignitate prodere ipsam pensi non habeamus!

Id igitur si boni viri, si cives non ingrati haberi volumus, fugiendum est; id autem consulto quis fecerit si bonis artibus per optimatum, potissimum qui Viennae agunt, gratiam principis favorem mereri possit; quo tamen non tam ad proprium quam ad patriae commodum utetur si mea voluerit sententia stare.

Equidem non ignoro mentione iniecta de iis me oportere artibus uberius disserere quibus ministrorum gratia possit occupari; at ego, quoniam non usquequaque vacat, brevissime expediam. Potissima hoc in genere sunt formae naturaeque liberalitas, linguarum, quae in aula floreant, cognitio, et commune his praesertim temporibus refugium: largitio. Sed in eo maxime discrimen adhibere oportet ne idem potissimum officiat quod ad nocendum quam ad iuvandum non minores vires habet. Duo sunt quae hoc in genere omitti sine fraude haudquaquam possunt: primum ut non contentus quis ministrarum promeruisse gratiam eandem litteris 1040 semper foveat suscitetque, quod tamen ipsum non modica utrinque cum cautione faciendum est; alterum ut hunc optimatum favorem aut prorsus abscondat, quo gentilium non subeat invidiam, aut omnino in vulgus proferat, quo invidiam metu reverentiaque compescat.

Haec quod ad aulica attinet: quod autem agendam publice in Croatia vitam concernit, id ego ante omnia consuluerim ut, quoniam mediam inter rigorem nimium et extremam comitatem viam eligere est constitutum, eam vivendi rationem ineamus ut nuspiam nimii, erga inferiores nos populares potius, erga superiores autem nec non aequalium ambitiosiores abstractos magis, erga neminem vero, quod aiunt, confidentes nos praestemus. Hunc ego unicum modum puto quo popularium benevolentiae reverentiam in parte aliqua iungere possimus; quod tamen, ut et alia omnia, secundum temporis condicionem est regulandum; nam in civilibus cum nihil (ut ait Aristoteles) certi sit, infinitae sunt rerum differentiae quas omnes concipere impossibile, in re autem prudentia diiudicare oportet.

Iam quoad alia id generale sit ne patrii nos moris fastidiosos unquam demonstremus. Hinc coetus et convivia quaeque alia a nostrae condicionis hominibus frequentari viderimus ne nos quidem prorsus oportet aspernari. Sed quod ad convivia attinet, id potissimum quaeri solet: quid tum faciendum sit cum aut vino obrui contra propositum nostrum, aut praesentium omnium indignationem, popularium autem invidiam subire oportet? Fateor equidem nos occasiones eius modi pro facultate vitare oportere; quod si autem fortasse accidat ut abesse nobis non sit integrum, tum deprecando, suadendo, praesentis alicuius illustris mulieris patrocinium implorando in id incumbere debemus ne vitio id nobis detur; quod si remedio locus non sit, profecto ego sanitati nostrae et conscientiae potius quam famae prospectum velim.

Hic ego, cum in conviviorum memoriam sermo decurrit, non possum non recordari deterrimi illius vitii, quod pravus per omnia usus obtinuit ut nulli inter cenandum nisi de aliorum defectibus sermones sint. Hinc omnis in claros viros invidia, hinc mutuae dissensiones proveniunt. Istud si auferas, nae, dimidium Croatiae miseriarum detraxeris! At nimio plus res inoluit, nec nisi tardissimum acceptura remedium videtur. Nos tamen ne cessemus abolendae pravissimae consuetudinis saltem initium facere consueto remedio, nempe id ipsum aliis, quibus nostras probari monitiones intellexerimus, ingerendo; quae res ubi deinde in plures, ut fieri solet, exierit, dubitari non potest quin minor invidiae locus sit futurus ubi eius fomentum subtrahetur.

Ceterum id inter praecipua utilissimaque vitae praecepta referri potest, nimirum ne unquam inveteratas popularium nostrorum opiniones oppugnemus nisi coram iis quos aut ex integro instituendos accepimus, aut quibus nos oraculi loco esse prorsus tenemus; quippe tum primum se contemni Croatae existimant cum eorum 1042 opiniones, quas illi fide firmius tenent, pro frivolis (ut sunt) exploduntur. Expertus assero, statim atque id repetieris, te superbi scioli contemptorisque omnium famam assecuturum. Itaque id prorsus fugiendum est illi cui populariter vivere sit constitutum, quippe quod non in placido vultu blandisque verbis, sed in factis popularibus est constitutum. Non aliorum igitur solum opinionem non impugnabit, sed ne suam quidem vel interrogatus, si a vulgi sententia abhorreat, promet is qui me audierit, nec unquam instar magistri et quasi alios docere velit de humanioribus praesertim litteris sermonem faciet; quin se quoque iis vacare, quoad fieri potest, obteget, nec unquam aliam nisi boni iuristae famam affectabit.

Iam quae cuique sint fugienda videamus. Primum id cavere oportet ne frequentibus sive Viennam sive in alias partes profectionibus indulgeamus, ne adulatores aut vagi audire debeamus. Absit ambitio; nuspiam simus tam magnifici ut prodigi dici possimus. Mulierum etiam et puellarum plus etiam fortasse debito commercio abstineamus ne impudici libidinibusque dediti dicamur; quod iis praesertim cavendum est qui aut necdum nupti, aut ducendis uxoribus proximi sunt. Solet id etiam invidiam non raro parere si stricto et aperto amore aliqui se complectantur, ut adsint proinde ilico qui nihil antiquius habeant quam eiusmodi amicitiam perturbare. Itaque amicitia ipsa pro virili tegenda est et quos maxime diligimus, iis in extrinsecis his minimum deferre oportet; prudens enim amicus de eo non succensebit, aliorum autem machinationes sic facillime eludentur. Hic ego non repetam ea, quae sive ex dictis facile possunt consectari sive ex iis, quae tum diximus, cum de gentis moribus dissereremus, elici; non commemorabo serviendum esse gentis praeiudiciis, fugiendaque ea omnia quae, etsi in re aliter se habeant, in illius sententia censentur esse perversa; non commonebo praecipuam modestiae, praesertim ab adolescentibus, rationem habendam esse; de comitiis solum quin aliquid afferam, non possum praeterire.

Haec malignis turbari adversationibus supra diximus; restat videre quis a singulis nostrum hoc in genere modus tenendus sit. Id ante omnia in animo constituendum est ne quid inconsultum aut patriae nocivum proferamus; quod certe nonnisi politicorum lectione accurataque industria consequemur. Iam id quoque utile fuerit observare ne, donec iuventus nobis oggeri potest, multum ad dicendum nos intrudamus. Postquam vero maiorum nobis munerum potestas facta fuerit, tum quoque consultius erit per alium id, quod intendimus, proponere, nos autem defensoris potius quam consultoris gerere vices instructis iam ad succurrendum omnibus quos nobis aliquo nomine obstrictos tenemus.

Haec de modo in Croatia vivendi, qua potui brevitate, in medium attuli; ex quibus id universim colligas tria potissimum esse quae in Croatia sint exstirpanda: ebrietas, absentum inter cenandum calumniatio, malaque iuventutis disciplina. Dein id quoque inde consequitur communem, quidquid effici velis, praestandi 1044 modum esse eos, quos nomine aliquo tibi obnoxios habeas, in eandem traducere opinionem. Haec autem in universum sunt praecepta: sermonum causas nulla novitate serere, popularem in verbis factisque esse, cuncta boni subditi in principem officia implere, patrium nullatenus morem fastidire.

Haec totius vim continent orationis; illa enim omnis inde processit, in iisque versata est. Restat precari ut eadem benevolentia, qua me dicere permisistis, finientem quoque sustineatis."

Assurexerat discessuros nos ilico existimans, cum Amadus: "Ego quoque" (inquit) "munus a te mihi impositum brevissime exsequar. Ecclesiasticus igitur, dum in collegiis studiorum causa versatur, haec habet observandas: ne delationibus gaudeat; affabilis in omnes; amicitiam, si qua forte sibi cum aliquo intercedat, qua potest arte occultet; si favorem habeat superioris, eo moderatissime utatur nullaque prorsus cuiusdam quasi dominationis signa ostendat; si eo sit destitutus, nihil in eos, qui eum obtinent, dicere facereve praesumat. Sed id praecipuum est ut ea, quae taceri debent, tacere sciat; nihil enim est quod vitae eius tranquillitatem magis possit perturbare, quam si omnia, quae ab uno exceperit, alteri referre velit; haec enim est amplissima inimicitiarum materies quae, cum in omni vita, tum in collegiis potissimum, ubi eidem cum inimico (ut aiunt) foco est assidendum, sunt pergraves. Id quoque in vita communi confert si gravitatem quis semper praeferat nec unquam ad dissolutos illos confidentiae iocos se immittat. Porro in alioquin supponitur ut in perspicienda cuiusque indole non parum laboret quo se secundum eam prudenter dirigere sciat.

Haec in collegiis: unde ubi excesserit, id primum observare eum oportet ut, quasi nihil illi externi moris inhaessiset, eundem in loquendo modum, eandem in salutando humanitatem, quam ante tenuerat, ne tunc quidem omittat. Iam si parochiam tantum spectet, eam tractandis mulcendisque bonis artibus nobilibus facile consequetur; si vero ulterius prospiciat, maxime oportet se, dum in collegio adhuc agit, insigni quodam facinore, qualis potissimum defensio est, illustrare, aut magnam de se iam antea per amicos exspectationem concitare. Quibus si ad optatam dignitatem pervenerit, tum vero sua prudentia, non nostris artibus est dirigendus. Ad quod ea quoque, quae in parte dicta sunt, conferre possunt."

"Immo", inquit Pretus, "haec quoque ad ea, quae a me dicta sunt, possunt accommodari."

Quod fatus in horam quaesivit; quam ubi maturam discessui comperisset, surrexit, nosque omnes prosperam invicem noctem gratulati discessimus.

1046
Previous section

Next section


Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1749], Operum omnium tomus I, versio electronica (), Verborum 68552, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [skrl1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.