Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1749], Operum omnium tomus I, versio electronica (), Verborum 68552, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [skrl1].
Motivum.
Ostensum est in [Elaborato status actualis § 44.] quanta vis pecuniae pro
tela aliisque lineis fabricatis quotannis e Regno evehatur; interest proinde,
ut lini et canabum culturam legislatio promoveat, praesertim cum articuli hi adeo facilem
insuper per littorale habeant distractionem: id autem ut illa praestet, duos ferme tantum
hos modos habet. – Caeterum etiamsi libera articulorum horum in Regnum inductio admittatur,
sumtuosa tamen cultoribus eveniet exotici seminis comparatio, neque unquam cultura haec, ut
in [Elaborato status actualis §-pho 30.] ostensum est, solidas radices figet,
donec semina haec naturalisentur, adeoque, qui primus modum id efficiendi deteget, tantam
Regno procurabit utilitatem, ut insigne omnino praemium mereatur. Neque enim id pro
impossibili haberi debet, cum sint aliquae Regni partes, quae ad Moscoviticum, aliae quae
ad Italicum clima prope accedunt. Quodsi modum ejusmodi honorata aliqua persona invenerit,
praemium ejusmodi non in pecunia, sed in proportionata honoris accessione consistere
potest.
Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1749], Operum omnium tomus I, versio electronica (), Verborum 68552, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [skrl1].
|