Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1749], Operum omnium tomus I, versio electronica (), Verborum 68552, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [skrl1].
Motiva.
Tabaca ita, ut nunc adhuc imperfecta est, post frumentum , vinum , animalia et lanam , plurimam Regno pecuniam infert, uti id e tabellis tricesimalibus apparet. Nisi tamen qualitas ejus perficiatur, emolumentum hoc cum tempore certo diminuetur; ostensum est in Elaborato status actualis §-pho 32. quod ad id fermentatio ejus et foliorum classificatio (vulgo Sortirung) plurimum conferre possit; quare ad majorem populo utilitatem procurandam interest ut exigua illa, quam 1132remuneratio magistri instituti hujus requiret, summa e cassa domestica dependatur. Qui vero comitatus sub hanc categoriam cadant, via Consilii Locumtenetialis definiri debet. Verum ne haec quidem sola distractionem tabacae Hungaricae facilitabunt, nisi memorati eodem status actualis §-pho defectus sufferantur, nimirum: ut terra debite praeparetur, plantae in debita distantia collocentur, spina, folia, cacumen, et pistilli in tempore decerpantur: denique ut et bonum semen adhibeatur, et tam inseminatio, quam et collectio tempestive fiat. Ut autem id in effectum perducatur, activam omnino localis magistratus industriam exposcit.
Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1749], Operum omnium tomus I, versio electronica (), Verborum 68552, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [skrl1]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.