Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1749], Operum omnium tomus I, versio electronica (), Verborum 68552, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [skrl1].
Omnia sui natura, non eo quod aliorum illis adfert corruptio sunt aestimanda: visus quod
fuit quibusdam exitio, non est in malis habendus; sanitatem quod quidam illa ad pessima
quaeque abusi sunt, nemo contemnet; sapientiam ipsam quod praeposterus in quibusdam usus
corrupit, quis refugiet? Sane sic politicam quoque quod ad fraudes dolosque quidam
traduxerint, non ilico condemnare debemus.
Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1749], Operum omnium tomus I, versio electronica (), Verborum 68552, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [skrl1].
|