Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1749], Operum omnium tomus I, versio electronica (), Verborum 68552, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [skrl1].
At, inquis, ipsa politica astutia est! Noli quaerere; sane id non tantum illae Ciceronis
voculae, sed ne tota quidem tua industria evincet; nam quod falsas viarum ambages pravosque
illos modos insectaris, id ego non esse huius quam 1008 defendo politicae semper
existimavi; germanam quippe genuinamque, non quae doctorum vitiis sit adulterata, politicam
defendo, quae fraudes eas nunquam praecipiet.
Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1749], Operum omnium tomus I, versio electronica (), Verborum 68552, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [skrl1].
|