Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1749], Operum omnium tomus I, versio electronica (), Verborum 68552, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [skrl1].
Motiva.
Dum provocatus articulus conditus est, amictus militaris totus extra Regnum
conficiebatur. Postea sic dictae Commissiones oeconomico-militares inductae
sunt, quae amictum aliamque militarem supellectilem in Regno quidem, sed ex exteris
materialibus et per conductos extraneos opifices plerumque confici curant. Ut materialia,
quae haberi possunt, v.g. pannus, in Regno praeferenter procurentur, non
tantum justitia, sed ipse etiam commissionum harum scopus, nempe oeconomica utilitas
exigunt; per id enim transportus sumtuum compendium fiet. An vero id publico praejudicet,
quod haec in Regno quidem, sed per conductos extraneos opifices conficiantur, in
quaestionem vocari potest. Parte enim ex una novi consumentes per id procurantur,
impediturque ne distenti nimium militaribus laboribus domestici opifices privatis operam
suam exaggerato pretio possint imputare: parte tamen ex alia certum est quod in compluribus
civitatibus opifices, potissimum e defectu sufficientis laboris, se agriculturae impendant.
Itaque justo hac in re temperamento opus est, quod in eo constitui posse videbatur, ut
tales labores, habita tamen ad pretium transportus reflexione, per tales civitates, quarum
opifices sufficienti labore destituuntur, justa cum proportione distribuantur.
Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1749], Operum omnium tomus I, versio electronica (), Verborum 68552, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [skrl1].
|