Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1749], Operum omnium tomus I, versio electronica (), Verborum 68552, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [skrl1].
Previous section

Next section

Articulus XX.

Quoad objectum vectigalis.

De directione rei tricesimalis.

§ 60.

Directio rei tricesimalis medio domesticorum tantum dicasteriorum exerceatur, neque manipulatio haec ab his avelli et extraneae alicui jurisdictioni committatur.

Motivum.

Fundatur id in ipsa rei natura, quamprimum enim Regnum aliquod propria, medio quorum gubernatur, dicasteria habet, jam non potest alterius Regni aut provinciae, licet eidem Principi subjectae, dicasterium in quamcunque illius Regni negotiorum speciem citra praejudicium influxum habere; si enim in unam negotiorum speciem influere posset, tunc posset in omnes; si autem id fiat, tunc Regnum illud non ipsi immediate Principi, sed posteriori illi Regno aut provinciae subjiceretur, et nonnisi hoc mediante a Principe dependeret, quod de Hungaria, praesertim cujus independentia per postremae etiam Diaetae Articulum 10. agnita est, admitti non potest. Sed nec secus ullum inter tricesimalia et alia politica aut judicialia negotia discrimen subversatur. Sicut enim illa Consilio Locumtenentiali, haec Juridicis Dicasteriis, ita tricesimalia Camerae Hungaricae per legem delata sunt 1554. Articulo 11. 1630. 15. 1635. 30.

Et tamen tricesimalis manipulatio, ut in Elaborato Status Actualis §-pho 54. et 59. ostensum est, bis jam a domesticis dicasteriis avulsa et ad extraneas jurisdictiones translata fuit, nempe sub Augusta Maria Theresia ad Consilium Commerciale Germanicum, sub Augusto vero Josepho II. ad Directionem Tricesimalem Viennensem: itaque ne id amplius eveniat, Deputatio legem hanc proponendam esse demisse existimavit.

§ 61.

Directio Commercii tantum via Consilii Locumtenentialis exerceri potest: itaque, in quantum res tricesimalis cum objecto hoc nexum habet, Consilium in hoc quoque objectum influere debet. Tricesimales proinde tabellae eidem quotannis submittantur: nullius mercis portorium nisi hoc audito mutetur: nulla tricesimatoribus seu generalis, seu peculiaris extradetur instructio, quin Consilium prius audiatur.

1160
Motiva.

Primae ferme, quae de objecto commercii in comitiis 1715. et 1723. perlatae sunt leges; ac in specie 1723. Articuli 115. 116. 117. 118. 119. et 122. totam hanc curam non in Cameram, sed in Consilium reclinarunt. Ipsam vectigalis elaborationem, ut in Elaborato Status Actualis §-pho 11. ostensum est, non Camerae, sed primum Tabulae Regiae, postea Consilio Locumtenentiali detulerant. Evenit tamen subinde, ut negotium vectigalis totiusque usque adeo rei tricesimalis potissimum per Cameram manipulatum, pleraque objecta, quae fabricas, manufacturas, ducendos canales, aliaque similia concernunt, per hanc pertractata, ipsae tricesimales tabellae nonnisi recentioribus annis Consilio communicari coeptae, omnesque Consilii in hoc objecto partes eo restrictae fuerint, ut emanatas, seu in merito vectigalis, seu in re tricesimali benignas resolutiones, quas Camera per tricesimalia officia publicabat, Consilium comitatibus et civitatibus intimaverit. Ubi tamen, ut Consilium directionem commercii fundate manipulare possit, et annuas tricesimales tabellas habere debet, et quales tricesimatoribus etiam peculiares instructiones extradentur, et an portorium alicujus mercis elevari, vel deprimi expediat, ignorare non potest; quare ad evitandas dicasteriorum collisiones, Deputatio disertam hanc legem demisse proponendam esse arbitrabatur.

§ 62.

Subsistentem modo tabellarum tricesimalium formulam Consilium revideat, et aliam, modernis circumstantiis magis conformem, Suae Majestati pro benigna ratificatione proponat.

Motiva.

Modernam formulam erroneam esse primo obtutu apparet; adhuc enim stant in ea rubricae Banatus et Transilvaniae, quae exmitti debent. Adhuc Polonia rubricam illam retinet, quam Gallicia, postquam in censum Germanicarum Provinciarum relata est, occupare deberet, id quod dubium reddit, an sub generali Exoticarum Provinciarum rubrica, quae in tabella separatim occurit, etiam Polonia contineatur. Adhuc portus Tergestinus et Fluminensis sub eadem portuum maritimorum rubrica conjunguntur; ubi tamen dirigentis dicasterii multum interest nosse, quid per unum, quid per alium portum seu intret seu exeat. Adhuc cupri, quod e Regno effertur, totum pretium in tabellam ita inducitur, tamquam illud in paratam influxisset: cujus tamen contrarium in Elaborato Status Actualis §-pho 88. ostensum est. Quod summum est, restat adhuc recidenda quaestio illa, an in tabellam tricesimalem pretium mercium; vel quantitatem aut pondus; vel utrumque 1162 inferre expediat; necessarium itaque videbatur Deputationi, ut correctio formulae hujus per Consilium Locumtenentiale suscipiatur.

Influxum Camerae ne hac quidem parte necessarium esse Deputatio existimavit, quia ad hanc res tricesimalis ea solum parte, qua illa proventum principis respicit, pertinere videtur; hujus autem statum Camera e rationibus tricesimatorum alioquin cognoscere potest. Tabellae istae unice cursum commercii, cujus directio ad Consilium pertinet, remonstrant.

§ 63.

Proventus tricesimarum Hungaricarum in nullam aliam extraneam cassam influere possunt, et ideo limitaneae, quae cum Germanicis adhuc unitae manent, tricesimae separentur, ita ut illae Germanica, hae vero Hungarica portoria seorsim incassent.

Motiva.

Qua occasione, quo ex motivo Augustus Josephus II. complures limitaneas Hungaricas tricesimas cum Germanicis conjunxerit, in Elaborato status actualis §-pho 60. ostensum est. Si haec tricesimarum conjunctio ita aequabiliter instituta fuisset, ut una Hungarica statio ad Germanicam, alia vicissim Germanica ad Hungaricam transferatur, posset existimari, quod abolita Tricesimalis Directio Viennensis per institutum hoc alleviandi tantum a salariis tot officiorum tricesimalium Aerarii Regii rationem habuerit. Nunc, cum Hungaricae tantum stationes ad Germanicas translatae sint, eo res spectasse videtur, ut Germanici tricesimales proventus per portoria Hungarica augeantur.

Jam vero sicut limites, ita etiam proventus diversorum et ad invicem independentium Regnorum aut provinciarum confundere non expedit, cum per id Aerario Regio nihil accedat, in animis autem populi illius, cujus patrii proventus ab administratione domestica abstrahuntur, acerbam sensationem efficiat. Aerario enim Regio in concreto considerato perinde est, an Germanicos per Germanicam, Hungaricos vero proventus per propriam administrationem percipiat. Hungaricae autem nationi non est indifferens, an proventus patriae suae per extraneam jurisdictionem manipulentur; Aerarium Regium ne per id quidem detrimentum capiet, si separatis iterum tricesimis plura officia solvi debeant; norunt enim illi, quibus prior manipulatio perspecta est, quantam controlleria haec, id est contrapositae sibi Germanicae et Hungaricae tricesimae, proventibus tricesimalibus securitatem praestiterint. Per hanc, si non plus, tantum certe proventibus Regiis accedet, quantum salaria restabiliendarum Hungaricarum tricesimarum efferent.

1164
§ 64.

Inter Banatum et Transilvaniam nullae tricesimae erigantur.

Motivum.

Banatus constituit partem Regni integrantem, adeoque sicut unus comitatus ab alio, ita et hic a reliquo Regno per lineam tricesimalem intercludi non potest.

Transilvaniam ejusdem originis, ejusdem linguae populus maxima in parte habitat. Primae et secundae epochae reges Hungariae hanc etiam, qua partem Regni integrantem possidebant, communem illa cum Hungaria in diaetis legislationem habuit. Eadem onera portabat, iisdem beneficiis perfruebatur. Supremi tantum magistratus diversa nomenclatione, et domesticis quibusvis statutis distinguebatur; postea accepit quidem distinctos Turcarum Imperatori plerumque obnoxios principes, distinctam etiam legislationem: ad Augustam tamen Domum Austriacam jure Regis Hungariae rediit. Etiamsi qua pars integrans Regni non reputetur, debet adminus qua pars adnexa considerari, nullae tricesimae vigent: ita hae nec inter Transilvaniam et Hungariam instaurari posse videntur.

Previous section

Next section


Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1749], Operum omnium tomus I, versio electronica (), Verborum 68552, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [skrl1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.