Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1749], Operum omnium tomus I, versio electronica (), Verborum 68552, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [skrl1].
Motiva.
Primae ferme, quae de objecto commercii in comitiis 1715. et 1723. perlatae sunt leges;
ac in specie [1723. Articuli 115. 116. 117. 118. 119. et 122.] totam hanc curam
non in Cameram, sed in Consilium reclinarunt. Ipsam vectigalis elaborationem, ut in
[Elaborato Status Actualis §-pho 11.] ostensum est, non Camerae, sed primum
Tabulae Regiae, postea Consilio Locumtenentiali detulerant. Evenit tamen subinde, ut
negotium vectigalis totiusque usque adeo rei tricesimalis potissimum per Cameram
manipulatum, pleraque objecta, quae fabricas, manufacturas, ducendos canales, aliaque
similia concernunt, per hanc pertractata, ipsae tricesimales tabellae nonnisi recentioribus
annis Consilio communicari coeptae, omnesque Consilii in hoc objecto partes eo restrictae
fuerint, ut emanatas, seu in merito vectigalis, seu in re tricesimali benignas
resolutiones, quas Camera per tricesimalia officia publicabat, Consilium comitatibus et
civitatibus intimaverit. Ubi tamen, ut Consilium directionem commercii fundate manipulare
possit, et annuas tricesimales tabellas habere debet, et quales tricesimatoribus etiam
peculiares instructiones extradentur, et an portorium alicujus mercis elevari, vel deprimi
expediat, ignorare non potest; quare ad evitandas dicasteriorum collisiones, Deputatio
disertam hanc legem demisse proponendam esse arbitrabatur.
Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1749], Operum omnium tomus I, versio electronica (), Verborum 68552, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [skrl1].
|