Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1749], Operum omnium tomus I, versio electronica (), Verborum 68552, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [skrl1].
Jam vero sicut limites, ita etiam proventus diversorum et ad invicem independentium
Regnorum aut provinciarum confundere non expedit, cum per id Aerario Regio nihil accedat,
in animis autem populi illius, cujus patrii proventus ab administratione domestica
abstrahuntur, acerbam sensationem efficiat. Aerario enim Regio in concreto considerato
perinde est, an Germanicos per Germanicam, Hungaricos vero proventus per propriam
administrationem percipiat. Hungaricae autem nationi non est indifferens, an proventus
patriae suae per extraneam jurisdictionem manipulentur; Aerarium Regium ne per id quidem
detrimentum capiet, si separatis iterum tricesimis plura officia solvi debeant; norunt enim
illi, quibus prior manipulatio perspecta est, quantam controlleria haec, id est
contrapositae sibi Germanicae et Hungaricae tricesimae, proventibus tricesimalibus
securitatem praestiterint. Per hanc, si non plus, tantum certe proventibus Regiis accedet,
quantum salaria restabiliendarum Hungaricarum tricesimarum efferent.
1164
|