Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1749], Operum omnium tomus I, versio electronica (), Verborum 68552, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [skrl1].
Limitaneae tricesimae, ut commercii directio recte procedat, praecavendis
potius praevaricationibus, quam incassandis portoriis deservire debent, et ideo has
interest multiplicari. Si enim paucae tantum limitaneae tricesimae defigantur,
praevaricationes secus impediri non queunt, quam si omnes reliqui, per quas merces intrare
possunt, passus claudantur. Id autem cursum commercii impediret, et tamen praeclusio haec
tantis ferme sumtibus staret, quantis plura officia tricesimae erigi possunt. Porro, cum id
Camerae optime constare possit, in quibus finitimis locis tricesimas erigi expediat, ad
hoc, ut praevaricationes efficaciter impediantur, omnem erigendarum
limitanearum stationum curam huic deferendam esse Deputatio eo magis
arbitratur, quod opinionem hanc etiam [Articulus 89. 1647.] secundare videatur.
Mediterraneae e contra, nisi commoditati mercatorum, adeoque promovendo per
id commercio deserviant, Aerarium Regium inutiliter gravant, promptum mercium transportum
impediunt, et varias mercatores vexandi occasiones praebent, adeoque commercio noxiae sunt.
Interest itaque, ut harum status per Consilium simultanee cum Camera cognoscatur, et facta
in Comitiis relatione, mediterraneae , quae utiles sunt, stationes, per legem
stabiliantur, reliquae vero sufferantur. Neque id pro novo, aut inconsueto reputari potest,
cum antea et in veteri et in nova legislatione ipsae
limitanearum tricesimarum stationes in Diaeta defixae fuerint; nempe 1498.
Articulo 34. et 1715. Articulo 91; quas tamen Deputatio arbitrio Camerae relinquendas esse
existimavit. De mediterraneis longum foret omnes veteres leges recitare,
sufficiat duos jam post stabilitam haereditariam successionem conditos Articulos provocare,
nempe 1715. Articulum 15. et 1723. Articulum 13. priori lege omnes mediterraneae Tricesimae
plane indiscriminatim sufferuntur. Posteriori Neosoliensis et
Schemnicziensis sublata; Budensis interimaliter tantum
stabilita: quae tamen postea per [Articulum 18. 1765.] pariter abrogata est.
Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1749], Operum omnium tomus I, versio electronica (), Verborum 68552, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [skrl1].
|