Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1749], Operum omnium tomus I, versio electronica (), Verborum 68552, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [skrl1].
Previous paragraph

Next paragraph

Post longum adeo intervallum, post omnem iam ferme de meliori sorte spem consumptam, ubi patriae libertatem, me patriae, inclitae universitati legalem moderatorem, me vero eidem restitutum esse inopine intellexi, tum primum sensi humanum animum, sicut ad doloris gravitatem, ita ad insperati gaudii magnitudinem obstupescere posse. Attonitus ego scrutabar vias, rimabar modum, indagabam consilia quibus stupenda haec rerum conversio procurari perficique potuerit. Verum dum parte ex una praecipitii, in cuius margine iam versabamur, profunditatem, parte vero ex alia facilitatem illam reputavi qua commutatio haec absque ulla reipublicae perturbatione et per ipsum illum principem peracta est qui vesanis adulatorum consiliis in transversum actus eversi patrii systematis auctor fuit, videbar mihi certe videre id nullo humano consilio, sed insigni divinae providentiae favore evenisse. Itaque ego diuturno compressi doloris sensu adhuc rigidus, ad sentiendam inexpectatam felicitatem imparatus, futurorumque potius cura anxius, inter spei metusque argumenta fluctuabam cum festivi inclitae huius universitatis sensus tam mihi quam et excelso consilio locumtenentiali explicati me excitarunt, erexerunt, confirmarunt. Ab eo inde tempore iam meus etiam animus communi laetitiae patere coepit; sensus tamen hic tenuis tantum umbra fuit gaudii illius quod hodie persentisco dum me liberum in patria iam libera re ipsa constitui, dum meam singulique civis proprietatem, ut nunc res sunt, salvam esse, dum denique me in medio inclitae universitatis versari eoque potissimum fine versari 1050 sentio, ut communibus provideamus consiliis qua maxime congrua ratione ea omnia, quae inde ab obitu Augustae Theresiae innovata sunt, ad priorem legalem statum reponi possint?

Previous paragraph

Next paragraph


Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1749], Operum omnium tomus I, versio electronica (), Verborum 68552, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [skrl1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.