Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1749], Operum omnium tomus I, versio electronica (), Verborum 68552, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [skrl1].
Previous paragraph

Next paragraph

Nos ipsi dimiseramus certe curam reipublicae. Nam honorum fortunarumque suarum incrementa aucupari, pro installationis restaurationisque solennis aut ad summum pro prima reliquarum congregationum die comparere, ceterum totam negotiorum molem in humeros solius magistratus reclinare iam solenne habebatur; si inclita universitas eorum, quae, cum ante octennium magistratum capesserem, hanc in rem praefatus sum, meminisse, tum subsequi temporis usum tantisper recolere velit, agnoscet certe me nihil invidiosi, nihil dicere exaggerati. Iam vero palam est, quod solus magistratus, nisi statuum et ordinum praesidio fulciatur, usurpationibus potestatis executivae obsistere non possit.

Previous paragraph

Next paragraph


Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1749], Operum omnium tomus I, versio electronica (), Verborum 68552, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [skrl1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.