Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1749], Operum omnium tomus I, versio electronica (), Verborum 68552, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [skrl1].
Previous paragraph

Next paragraph

Quod autem instrumenta eius attinet: si decretum fuerit, ut supremus regni senatus e repraesentantibus circulorum efformandus ad principem immediate referat; ut id pro crimine falsi habeatur, si caput senatus nomine huius quid expediverit, quod in 1060 pleno senatu relatum non sit, aut vero si ad privatam talium pertractationem se immiserit, quae ad agenda totius senatus referuntur; ut supremi comitis munus ad mentem Fundamentalis Andreae II Decreti articuli 16. et 30. conferatur, ac alii etiam magistratus non sanguini, sed capacitati et meritis tribuantur; ne iurisdictio militaris et politica; aut haec et iudicialis; immo ne politica quidem et cameralis in unum idemque individuum congerantur, et ne uni soli individuo ulla potestas privative conferatur; denique ut magistratus omnes tanquam instrumenta potestatis executivae de omni, de quo potestas legislativa rationem habere voluerit, facto eam reddere teneatur: si, inquam, omnia haec constituta fuerint, nullum certe constitutioni nostrae a potestatis executivae seu immediatis, seu mediatis instrumentis periculum imminebit.

Previous paragraph

Next paragraph


Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1749], Operum omnium tomus I, versio electronica (), Verborum 68552, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [skrl1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.