Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1749], Operum omnium tomus I, versio electronica (), Verborum 68552, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [skrl1].
Previous section

Next section

§ 74.

Praeter defigendum tricesimale portorium Germanica producta iisdem impositionibus subjaceant, quibus Hungarica gravantur, dum Germanicis Provinciis invehuntur, et ex hoc proventu peculiaris fundus publicus erigatur.

Motiva.

Ostendimus in Elaborato Status actualis §-pho 11. et 88. quod Status Germanicarum Provinciarum priori seculo, dum formali adhuc comitiorum jure gaudebant, ultra ordinariam mediam adhuc tricesima producta Hungarica gravaverint, peculiaremque ex hoc proventu fundum publicum sibi creaverint. Quod in diaeta 1625. Status Hungariae una cum Principe novi hujus oneris sublationem decreverint. Quod lege hac indubie, quia Status Germanicarum Provinciarum eidem non acquieverunt, in effectum non deducta, in Diaeta 1635. legislatio Hungarica perfectum reciprocum constituerit, idest et producta Germanica eidem mediae tricesimae subjecerit, et peculiarem inde pro exsolvendo veterano confiniario milite fundum conflaverit, quod et ordinaria et media tricesima , quae insimul 5. pro 100 portorium efferebat, subinde in Aerarium Regium devoluta, Status Germanicarum Provinciarum iterum ultra hoc portorium producta Hungarica novis impositionibus , quas provinciales appellabant, gravaverint, et quem antea in media tricesima 1196 habuerunt fundum ad impositiones has transtulerint; quod legislatio Hungarica nullum quidem reciprocum relate ad has impositiones constituerit; in Diaetis tamen 1723. et 1741. Status Hungariae liberam productorum Hungariae in Germanicas Provincias inductionem, id est impositionum harum sublationem adurserint; ejus vero temporis Imperantes id semper ad suscipiendum cum Statibus Germanicarum Provinciarum tractatum relegaverint, quin tractatus ejusmodi unquam sit subsecutus; denique quod impositiones hae hodiedum durent, uti id ex ejusdem Elaborati §-pho 57. et 59. apparuit.

Nihil itaque obstat quominus legislatio Hungarica idem constituat quoad Germanicas merces quod hae Provinciae respectu Hungaricarum induxerunt, nisi hae etiam malint imposita hactenus Hungaricis naturae productis onera remittere quam reciprocum in suis productis experiri.

Ac provinciales quidem hae impositiones potissimum ad vinum et frumentum referuntur, proque his sustinendis iterum onera publica Germanicarum Provinciarum allegantur, horumque praecipuum fundum in facili horum tamquam primae necessitatis productorum distractione radicari; hanc vero eo ipso cessaturam esse praetenditur, si sublatis his impositionibus Hungarici frumenti et vini in Germanicas Provincias inductio facilitetur. Verum quoad onera publica Germanicarum Provinciarum jam in motivis ad 68. projecti hujus §-phum ubertim responsum est; quod praecipuum onerum publicorum fundum in Germanicis Provinciis naturae producta constituant, id quidem cum fundamento sustineri non potest, cum palam notum sit, quod plane a contrario Hungariae incolae vix alium praeter naturae producta publicorum onerum fundum habeant; in Germanicis vero Provinciis, ubi fabricae jam admodum effloruerunt, artefacta longe notabiliorem fundum efficiant. Nihil itaque obstat quin legislatio Hungarica hoc quamquam exiguum a proportione reciprocum constituere possit.

Previous section

Next section


Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1749], Operum omnium tomus I, versio electronica (), Verborum 68552, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [skrl1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.