Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1749], Operum omnium tomus I, versio electronica (), Verborum 68552, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [skrl1].
§ 77.
Capti per incolas littoralis Croatici maritimi pisces pro domestico producto considerentur, et horum libera absque omni portorio inductio e locis etiam illis, quae per lineam Tricesimalem praeclusa sunt, admittatur.
Motivum.
Piscatura maritima est seminarium necessariorum pro navigatione, sine qua omne commercium languet, nautarum; et ideo commerciales populi nihil eorum praetermittunt, quod ad illam animandam conferre potest. Libera captorum per 1200 domesticos piscatores piscium inductio hanc animare debet, quia per id piscatores faciliorem eorum distractionem, adeoque majorem industriae suae mercedem nanciscuntur. Hanc proinde decerni ratio procurandi sensim majoris nautarum numeri omnino exposcit. Quoad reliquum littorale dispositio haec extra casum versatur. Verum Flumen, Buccari, et Portus Regius pro liberis portubus declarati adeoque per lineam tricesimalem a reliquo Provinciali Croatico praeclusi sunt, et in his plane locis exigua etiam illa, quae hactenus viget, piscatura exercetur. Interest itaque ut libertas illa, quae in reliquis per lineam tricesimalem non praeclusis sed piscatoribus ferme destitutis locis suapte viget, ad hos etiam portus extendatur.
Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1749], Operum omnium tomus I, versio electronica (), Verborum 68552, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [skrl1]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.