Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1749], Operum omnium tomus I, versio electronica (), Verborum 68552, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [skrl1].
Previous section

Next section

Articulus XXVI.

De eductione mercium Hungaricum ad extra.

§ 80.

Evectio ad extra tabacae nunquam, frumenti vero Hungarici tantum in casu belli aut gravis in Germanicis Provinciis inediae prohibeatur. Ipsa haec inhibitio nonnisi audito sufficienter Consilio Locumtenentiali intercedat. Caeterum cujuscunque mercis eductio prohibebitur, aut prohibitioni huic talis terminus praestituatur, intra quem mercatores initos jam antea contractus facile explere possunt, aut hoc etiam in casu prohibitio ad jam initos contractus non extendatur.

Motiva.

Quod tabacam attinet: hujus cultura jam eo provecta est, ut ejus defectum domestica consumtio nunquam sentire possit. Solo autem hoc titulo, ut eam Abaldo Viennense leviori habere possit, evectionem prohibere justitia admittere non videtur; non est enim productum primae necessitatis , adeoque nullus titulus superest ejus evectionem prohibendi; alia est ratio frumenti; hoc sicut justum est, ut dum imminens aut jam fervens bellum, vel gravis Germanicarum Provinciarum inedia magnam vim frumenti requirit, eductio grani Hungarici prohibeatur: ita aequitas non admittit, ut dum in una tantum aliave Germanica Provincia talis defectus emergit, qui per moderatam pretii elevationem facile suppleri potest, statim evectio frumenti per totam Hungariam prohibeatur; Hungaria, quae est Regnum independens, non potest Germanicis Provinciis ita subordinari, ut si in his pretium frumenti tantisper accrescat, evectio Hungarici statim prohiberi possit. Saepe unius Germanicae Provinciae necessitatem tres quatuorve adjacentes comitatus, etiamsi notabiliori tantisper pretio, explere possunt, si via politiae debitae dispositiones fiant, quin propterea evectio per totam Hungariam debeat prohiberi. In tali enim casu remotiores Regni partes absque ullo Germanicarum Provinciarum emolumento grave damnum patiuntur; id autem bono totius in complexu sumtae Monarchiae adversatur; exempli causa, si in Moravia vel Austria caristia vigeat, comitatus inferioris Sclavoniae, aut qui Transilvaniae adjacent, suum frumentum eo nunquam deducent, quia sumtus transportus sustinere non possunt: quare ergo ipsis prohiberi deberet, ne illud versus Littorale educant, si hujus transportus sumtus possunt sustinere. Solet quidem considerationi huic id obverti, quod hoc per progressivum promotionis frumenti cursum (vulgo Nachschub) salvetur; verum Hungaria adeo fertilis, adeo vasta est, ut progressivus hic motus nonnisi in casu gravissimae inediae usque ad fines Regni propagari 1204 possit. Plerumque motus hic jam in tertio quartove a provincia illa, quae penuria laborat, comitatu desinit, et tunc remotiores comitatus jacturam, quam evectionis prohibitio ipsis causavit, absque ullo Germanicarum Provinciarum emolumento sustinere debent. Omnes hae circumstantiae non possunt notae esse Germanicis dicasteriis; horum interest ut aucto tantisper in Germanicis Provinciis frumenti pretio prohibitionem evehendi Hungarici frumenti sollicitent. Et ideo debet activisari Consilium Locumtenentiale, cui circumstantiae ejusmodi constant, ut nocivas ejusmodi prohibitiones antevertere possit.

Ut autem evehendae cujuscunque mercis prohibitio ita intercedat, ut nullum exinde in bonae fidei mercatores detrimentum emanet, id et justitia et promovendi commercii ratio omnino deposcit. Jam vero id nulla alia, quam quae in textu proposita est, ratione praestari potest. Nec obstat, quod id occasionem maleversandi praebeat in eo, ut contractibus etiam tardius ineundis anteriora data inserantur. Verum id detegere ad partes publicae administrationis pertinebit.

§ 81.

Crudorum materialium eductio ad extra nonnisi tunc aut prohibeatur, aut aequipollente prohibitioni portorio gravetur, dum id ipsarum immediate Hungaricarum fabricarum interesse exegerit.

Motiva.

Prohibitionem hanc tunc tantum fieri expedit, quando eductio ad extra pretium crudorum materialium ita elevat, ut domesticae fabricae penes illud subsistere non possint; si quae proinde fabricae species in Hungaria ad eum casum deveniat, justum est ut prohibitio haec intercedat.

Verum ostendimus in Elaborato Status Actualis §§-phis 55. 57. et 59. quod cinerum clavellatorum , quibus pannifices, pellium leporinarum , quibus pileatores, gallarum quercinarum , cutium vitulinarum , caprinarum , et ovinarum , quibus cerdones et alutarii egent, eductio ad extra eo tantum nomine aut prohibita, aut aequipollenti prohibitioni portorio gravata fuerit, ut Germanicae fabricae materialia haec tanto leviori habere possint. Id autem legislatio Hungarica omnimode impedire debet; primum quia per id interesse Hungariae commodis Germanicarum Provinciarum evidenter subjiceretur, id quod independentia Regni non admittit. Nullum autem possibile est reciprocum per quod detrimentum hoc a parte Germanicarum Provinciarum Hungariae compensetur; deinde per prohibitionem ejusmodi iterum aliquae partes Regni damnum sentiunt, quin exinde Germanicae Provinciae ullum capiant emolumentum. Cum enim Hungaria vasta sit, partes illae, quae a Germanicis Provinciis remotae, exoticis vero propinquiores sunt, si evectio

-- 1206 --

materialium ejusmodi ad extra prohibeatur, eadem in Germanicas Provincias eo minus educent, quod eorum aliqua nec sumtus transportus sustinere possint, adeoque illa domi inutiliter dissipari debebunt, id quod iterum totius in complexu sumtae Monarchiae rationibus adversatur.

§ 82.

Caeterum essituale portorium ad extra Hungaricis mercibus idem defigatur quod ejusdem speciei articuli in Germanico vectigali obtinebunt. Quodsi vero peculiaris quoad aliquem articulum ratio subversetur, tunc in alio aequipollenti articulo reciprocum semper constituatur.

Motiva.

Quam quoad inductionem exoticam §-pho Projecti hujus 97. attulimus rationem, eadem etiam quoad eductionem ad extra subversatur. Nimirum hujus quoque intuitu viget principium illud ut talium articulorum evectio, quibus domestica aut consumtio aut industria opus habet, per gravia portoria difficilior efficiatur, talium e contra exportatio, quibus Regnum redundat, per exilia portoria aut liberam plane eductionem promoveatur.

Principia haec in Germanico vectigali ad amussim observata sunt: nihil itaque obstat, quominus in ordine ad illos articulos, qui eandem relate ad utriusque ordinis provincias subeunt considerationem, Germanica essitualia portoria adoptentur. Ita superfluum vinum et frumentum ad extra educi tam Hungariae quam et Germanicarum Provinciarum perinde interest. Cur igitur his articulis aut idem essituale portorium, aut eadem eductionis libertas non concedatur?

Verum sunt articuli quorum longe diversa est in uno Monarchiae membro relate ad aliud ratio. Ita interest Germanicarum Provinciarum ut plurium artefactorum, quae nec in Hungaria distrahere possunt, eductio ad extra sibi facilitetur, lanae vero domesticae, tamquam pro fabricis suis necessariae, aggravetur. E converso, cum Hungaria laneis fabricis careat, hujus interest ut lanae Hungaricae eductio non tantum in Germanicas, sed etiam exoticas Provincias facilitetur. In ejusmodi casibus quod reciprocum locum habere et possit, et debeat, quisque facile agnoscet.

1208
Previous section

Next section


Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1749], Operum omnium tomus I, versio electronica (), Verborum 68552, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [skrl1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.