Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1749], Operum omnium tomus I, versio electronica (), Verborum 68552, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [skrl1].
Previous section

Next section

Articulus XXIX.

De reliquis vectigalis adjunctis.

§ 87.

Si merces ab exotico in Germanicas Provincias pro consumtione per Hungariam invehantur, portorium consumtionale in limitanea statim, essituale vero in finitima, per quam in Germanicas Provincias exit, Hungarica statione ab iis deponitur.

Motivum.

Juxta genuina vectigalis principia, si exotica merx per unam Haereditariam Provinciam eo fine transit, ut in alia consumatur, in illa tantum transitus , in hac vero consumtionale portorium dependere deberet. Vectigal tamen Germanicum 1775. sub titulo naturalisationis id constituit, ut merces exoticae, quae per Germanicas Provincias in Hungariam pro consumtione inducuntur, portorium consumtionale statim in Germanicis tricesimis deponere debeant, hoc vero praestito penes solum essituale Germanicum in Hungariam induci possint,

-- 1214 --

principiumque hoc in omnibus etiam posterioribus Germanicis vectigalibus retinebatur, quin reciprocum in ullo adhuc Hungarico vectigali adoptatum sit; convenientius quidem et rationibus totius in concreto Monarchiae conducibilius foret, si res ab utrinque ad naturalia vectigalis principia reduceretur, et exoticae, quae per Germanicas Provincias in Hungariam pro consumtione inducuntur, merces, in illis transituale tantum, in hac vero consumtionale portorium deponerent, et vicissim. Cum tamen legislatio Hungarica nullam in Germanicas Provincias activitatem habeat, nisi res via tractatus eo perducatur, Deputatio reciprocum hoc adoptandum esse existimavit, licet longe major sit exoticorum, quae per Germanicas Provincias in Hungariam intrant articulorum copia, quam vicissim. Per Hungariam enim in Germanicas Provincias nonnisi gosypium , lana macedonica , et pauciores minoris considerationis Turcici Articuli inferuntur. Ubi e contra omnes septemtrionales et occidentales merces nonnisi per Germanicas Provincias in Hungariam adferuntur, adeoque deperditae proventus tricesimalis Hungarici ne per reciprocum quidem hoc satis compensabuntur.

§ 88.

Quaestori Hungaro liberum sit portorium consumtionale etiam ab exoticis mercibus seu in limitanea , seu in mediterranea , ubi ejus interest, tricesimali statione deponere.

Motiva.

Libertate hac quoad haereditarias merces quaestores hactenus etiam gaudebant, quoad exoticos articulos etiam Germani quaestores per concernens vectigal ad capitales et respective depositoriales stationes restringuntur, adeoque hac in re aequalis est Hungari et Germani quaestoris conditio; interea negari non potest, quod quidquid liberum commercii cursum impedit, ejus etiam promotionem retardet, et quod necessitas deponendi, in certis tantum locis portorii, libertatem quaestorum constringat; saepe enim interest quaestoris ut tricesimalem manipulationem in limitanea statione statim subire possit. Unicum, quod objici solet, est periculum praevaricationis; verum si limitaneae tricesimae debite organisentur, hoc etiam periculum praecaveri potest.

§ 89.

Nullius etiam exotici articuli commercium seu ad certa inductionis loca, seu ad certam quaestorum classem restringatur.

1216
Motiva.

Ostendimus in Elaborato status actualis §-pho 55. quod jam in Germanico 1775-ti vectigali Commerciales inductionis stationes (Commercial Einbruch Stationen) pro exoticis mercibus ita stabilitae fuerint, ut merces hae nonnisi per has etiam in Hungariam intrare potuerint, ibidem portorium ab iis persolvi, totaque tricesimalis manipulatio in iis absolvi debuerit. Ostendimus deinde §-pho 57. quod per vectigal Hungaricum 1784. consimiles Commerciales et recte Depositoriales stationes etiam in Hungaria inductae fuerint; ostendimus denique §-pho ejusdem Elaborati 59. quod commercium 12 maxime usualium exoticorum articulorum per vectigalis 1788-vi §-um 49. tantum ad habitantes in Capitalibus et Depositorialibus urbibus mercatores restrictum fuerit. Omnia quidem haec in Germanico etiam eorundem annorum vectigali constituta fuerunt, adeoque hac quoque in re eadem est Germani cum Hungaro quaestore conditio. Interea plerique Hungarici quaestores in submissis Deputationi huic reflexionibus restrictiones has ac praesertim rubrarum illarum bolletarum usum sufferri enixe exorarunt.

Quod stationum Capitalium et Depositorialium sublationem attinet, hae cum praecedenti § ita nexae sunt ut concessa deponendi, ubi libuerit, portorii libertate illae suapte cessare debeant.

Quoad restrictum vero 12. illorum exoticorum articulorum commercium usumque rubrarum bolletarum id certe libertati commercii admodum adversatur, constituitque aliquam pro habitantibus in Capitalibus , et Depositorialibus stationibus quaestoribus monopolii speciem. Quare Deputatio haec demisse existimabat, incremento commercii omnino prospectum iri, si lex haec perferatur.

§ 90.

Aestimatio mercium auditis bonae existimationis mercatoribus Hungaris peragatur, in hac moderata rerum pretia statuantur, norma vero, juxta quam peragetur, edendo novo vectigali adjiciatur.

Motiva.

Aestimationem mercium cum defigenda portorii quotta intimum habere nexum jam in Elaborato status actualis §-pho 66. ostendimus. Proinde ut defigenda portoria intentum promovendi commercii scopum re ipsa procurare possint, aequanimis mercium aestimatio institui debet. Norma aestimationem hanc peragendi jam quidem 1788. edita fuit; sed dum haec elaboraretur, Germani tantum quaestores audiebantur, quibus omnium in Hungaria currentium mercium pretia constare non poterant, aut si constabant, poterant hi cupidine proprii lucri sinistras suppeditare 1218 informationes. Interest proinde ut, dum de aestimatione mercium pro novo vectigali Hungarico agetur, quaestores Hungari audiantur.

Et cum hi quoque quoad aliquos articulos partialitatis studio abripi possint, justa vero portorii proportio ab aestimatione mercis plurimum dependeat, interest ut ipsa aestimatio vectigali semper adjiciatur; si enim haec palam constet, facilius et detegentur et corrigentur errores, si qui fortasse quoad aliquos articulos irrepserint.

§ 91.

Postquam conformandum praemissis principiis vectigal Hungaricum editum fuerit, de novo iterum edendo nonnnisi tunc consilium suscipiatur, si substantialis in commercii cursu mutatio intercedat. Quodsi vero circa aliquos tantum articulos mutationem portorii fieri, circumstantia commercii exposcere videatur, Consilium Locumtenentiale ea de re praevie sufficienter audiatur. Camera vero nullam vectigalis mutationem per officia tricesimalia antea publicare possit, quam per intimatum Consilii edoceatur se publicationem hanc per jurisdictiones instituendam decrevisse.

Motiva.

Commercii cursus varias de tempore in tempus subire solet revolutiones; si mutatio aliqua in substantialibus intercedat, totum vectigal de novo coordinari, si unum tantum aliumve articulum particulariter respiciat, horum portoria circumstantiis temporis attemperari debent. Substantialis in cursu commercii mutatio raro intercedere solet, et tamen a 1775. usque 1788-um, adeoque intra 13 annos, tria nova vectigalia Germanica edita sunt. Hungaricum 1754-ti substetit quidem per 30 annos, sed ita alteratum, ut ea tantum vectigalis hujus puncta, quae Hungarico commercio officiebant, in suo vigore relicta fuerint, uti id in Elaborato status actualis §-pho 54. et 55. demonstrata sunt. Postea intra 4 annos duo etiam Hungarica nova vectigalia edita sunt, nempe 1784. et 1788; tam frequentes novorum vectigalium editiones inde evenerunt, quod uno vix edito mox per peculiares ordinationes tantae intra paucum tempus quoad plurimarum mercium portoria mutationes irrepserint, ut per has ipsa vectigalis substantia fuerit alterata, adeoque novum iterum vectigal edi debuerit, id quod ordinata dirigendi commercii ratio certe non exposcit; continuae enim ejusmodi mutationes debent mercatorum speculationes perturbare, cum illi hac ratione certum de quotta portorii calculum ducere non possint. Expedit itaque ut nec vectigal novum, nisi intercedente in substantialibus quoad cursum commercii mutatione, edatur, nec particularium articulorum portoria, nisi subversante reali commercii Hungarici utilitate, mutentur. Ut autem utilitas haec tuto eruatur, politicum Regni Dicasterium, cui locales circumstantiae optime notae sunt, audire, fundatisque ejus reflexionibus deferre

-- 1220 --

convenit. Quodsi id hactenus praestitum fuisset, e continuis quae superioribus annis vigebant portoriorum mutationibus forte vix vigesima earum pars locum habuisset. Nunc proponebantur mutationes hae per homines aut intrinsecarum Regni circumstantiarum minus gnaros, aut subordinandi Germanicis Provinciis commercii Hungarici principiis imbutos, et postquam eas Princeps, saepe minus recte informatus, decrevit, Consilio Locumtenentiali tantum pro publicatione transmittebantur, quin vel ratio mutationis ejusmodi indicata, adeoque hanc expendendi suasque, si res exegisset, in obversum reflexiones proponendi modus eidem praebitus fuerit. Naturalis secus in omnibus politicis negotiis haec manipulatio ideo tantum per eos, quorum interfuit, impedita fuisse videtur, quia pleraeque hae mutationes unice ad deprimendum commercium Hungaricum dirigebatur, prouti id civitas Soproniensis specificis duobus exemplis edocuit. Nimirum refert illa quod ut primum globos et stratagemata in Hungaria fabricari Directio Tricesimalis Viennensis observavit, statim inductionem plumbi uno floreno per centenarium gravaverit. Ita etiam quod ad suffocandas, quae in Hungaria pullulare coeperant, argillaceas fabricas centenario glutinis unius floreni 18 xrorum vectigal imposuerit.

Jam vero frustra audietur Consilium, si Camera omnem talem mutationem per officia tricesimalia statim publicare possit; cum enim huic promotio commercii ex officio non incumbat, illa tricesimas tantum qua canalem regis proventus considerare, et modo hic augeatur, in adoptanda ejusmodi mutatione facilis esse solet, et respective etiam debet. Quamprimum autem mutatio ejusmodi tricesimalibus officiis intimatur, haec illam utique statim ad effectum deducent; et cum perductam jam in effectum ordinationem revocare difficilius sit, justissimae licet Consilii repraesentationes inoperosae plerumque evadent, nisi illa, quam proposuimus, cautela stabiliatur.

§ 92.

Si notabilis aliqua portorii mutatio decernatur, aut exigendo ejusmodi portorio talis terminus praefigatur, intra quem mercatores initos jam antea contractus facile explere possunt, aut si novum portorium ocius in effectum perducere interest, a contractualibus ejusmodi mercibus vetus tantum portorium exigatur.

Motiva.

Alterum, quod in frequentibus his portoriorum mutationibus mercatores adeoque ipsum etiam commercium afflixit, illud fuit: quod hactenus nimium breve, post quod nova ejusmodi ordinatio obligare debeat, tempus praefigi consueverit; si exigua tantum portorii mutatio intercedat, id quidem rationibus mercatorum parum officere potest. Verum minutae ejusmodi mutationes plerumque non ex solidis 1222 dirigendi commercii principiis, sed e theoreticis tantum speculationibus, aut praepostero augendi proventus tricesimalis studio proponuntur, et nullum ferme realem in cursu commercii effectum producunt; quodsi vero notabilis portorii mutatio decernatur, neque tamen sufficiens, quo ordinatio haec obligare debeat, terminus praefiniatur, id jam complures mercatores, qui sub confidentia prioris portorii de notabili talis mercis quantitate contractus iniverunt, non tantum affligere, sed plane prosternere potest. Itaque hac in re, notabilis portorii mutatio cum prohibitione eandem plane subit considerationem, adeoque sicut relate ad prohibitionem provisionem hanc necessariam esse §-pho 80. Projecti hujus ostendimus: ita eam etiam quoad notabilem portorii mutationem locum habere suapte apparet.

§ 93.

Inductorum e Germanicis Provinciis in Hungariam productorum pars illa, quae e venditione residua manserit, si revehatur, tricesimae denuo subjaceat.

Motivum.

Adjacentes Styriae jurisdictiones referunt, quod illatum huic provinciae Hungaricum frumentum, si non vendatur, in reditu tricesimam denuo dependere debeat, et quod molitores et pistores Pettovienses, Marburgenses, et Graecenses, praetendendo jus praeemtionis , arbitrarium eidem pretium constituere soleant. Posterius est excessus evidens, qui via politica corrigi potest. Quod primum attinet, id quidem in vectigali Germanico nullibi praecipitur; cum tamen tricesimatores peculiares saepius instructiones accipere soleant, videtur id tardius inter principia vectigalis Germanici relatum fuisse: interest itaque ut legislatio Hungarica per reciprocum commercio Regni consulat.

§ 94.

Favores illi, qui inductis per Tergestum exoticis articulis in Germanico vectigali concedentur, iisdem per Hungaricum etiam vectigal attribuantur, si per Littorale Hungaricum importentur.

Motiva.

Ostendimus in Elaborato Status Actualis §-pho 54. 56. 57. et 60. quod principio, dum Portus Tergestinus et Fluminensis pro liberis declarati sunt, pares utrique favores concessi: restituto tamen Anno 1776. Hungaricae jurisdictioni littorali Croatico, favores hi quoad Portum Fluminensem revocati; sed per vectigal 1784. eidem restituti fuerint, quodve iisdem hodiedum perfruatur: quare ne favores hi 1224 littorali Hungarico iterum adimi possint, principium hoc in legem referendum esse videbatur. Caeterum possunt quidem circumstantiae commercii aliquam in ipsis his favoribus seu quoad speciem articulorum , seu quoad quottam portorii mutationem deposcere; cum tamen Tergestum et littorale Hungaricum ita situentur, ut nulla localis differentia inter utrumque possit subversari, nihil obstat, quominus duo haec emporia iisdem vectigalis favoribus perfruantur.

§ 95.

Pro ea littoralis Hungarici parte, quae adhuc militari jurisdictioni subjacet, idem vectigal, quod pro toto Regno elaboratum fuerit, stabiliatur. Tricesimae ejates ab Hungarica Tricesimali directione dependeant, et proventus earum non bancali Viennensi, sed Camerali Hungaricae cassae inferantur.

Motiva.

Ostendimus in Elaborato Status Actualis §-pho 57. et 59. quod per vectigal A. 1784. et 1788. confinio Carlostadiensi, et illi Comitatus Zagrabiensis parti, quae Comitatum Severinensem aliquo tempore efficiebat, favores aliqui, militaribus tamen longe majores quam provincialibus, concessi fuerint. Causa favoris hujus in sterilitate partium illarum, et incolarum paupertate collocabatur. Et vero tanta est partium illarum miseria, ut ratio conservationis incolarum horum aliquem a legislatione succursum omnino deposcat. Quaestio tantum in eo versatur: an id per favores vectigalis, vel vero per aliquam onerum publicorum relaxationem opportunius praestari possit; jam vero constat, quod favores vectigalis praecipue ad eos, qui quaestum exercent, relaxatio vero alicujus onerum publicorum partis ad omnes ex aequo dimanaret. Accedit quod quo major est vectigalis diversitas, eo difficilior evadat manipulatio tricesimalis, quodve per ejusmodi varietates facilior praevaricationibus via aperiatur. Interest itaque, ut partium illarum incolis per aequanimem potius aliquorum onerum publicorum relaxationem prospiciatur. Quoad provinciales posset fortasse iis dimidia contributio relaxari; quoad militares cum hi variis oneribus subjaceant, ad praefecturam confinii illius attineret determinare onera illa quae ipsis relaxare expediens videretur.

Quodsi tamen Consilio huic gravius fortasse aliquod momentum obstaret, deberent adminus provincialibus incolis iidem favores per vectigal Hungaricum attribui, qui militaribus concedentur.

Caeterum ostendimus etiam in provocato Elaborato §-pho 56. quod occasione incorporati littoralis pars illa, quae post Novi usque Venetum Obrovacz protenditur, militari confinii Carlostadiensis jurisdictioni addicta fuerit; quod Bancalis Deputatio Viennensis retenta tricesimarum illarum directionem vetus Trentesimo , idest 1226 generale illud 5 pro 100 ab omnibus indiscriminatim mercibus portorium retinuerit; denique quod proventus tricesimarum illarum in cassam Bancalem influxerint. An haec per posteriora 1784. et 1788. vectigalia mutata sint, ex iis elici non potest. Utcunque sit: si praejudiciosum hoc independentiae Regni (ut in projecti hujus §§-phis 58. et 61. jam ostensum est) institutum adhuc viget, expedit, ut corrigatur; sin, justum est, ut lege publica praecaveatur, ne praejudicium hoc iterum aliquando induci possit.

§ 96.

Quodsi tamen pro defigendo inter duo haec Monarchiae membra justo commercii aequilibrio mutuum potius tractatum suscipere expediens videatur, denominentur in Diaeta totidem deputati, quot Sua Majestas a parte Germanicarum Provinciarum benigne delectura est, et hi tale reciproci vectigalis systema concertent, ut nec Hungaricum Germanico commercio nec vicissim subordinetur, sed ut concedendi in respectivo vectigali uni parti favores, in alio per aequipollentes favores mutuo compensentur.

Motiva.

Ut constitutionalis Regni Hungariae independentia salva maneat, nullum superest medium, quam aut perfectum reciprocum , aut mutuus de aequabili commercii aequilibrio tractatus , ad quem jam Carolus VI. in Articulo 119. 1715, Maria vero Theresia in Articulo 27. 1741. provocarunt.

Si legislatio Hungarica viam reciproci inire debuerit, a propositis superius principiis vix poterit declinare. Si tractatus suscipiatur, ante omnia complananda videntur illa puncta in quibus reciprocum et uni et alteri parti noceret. Talia sunt, uti in motivis sparsim jam indicavimus: 1-mo. Si retentis Germanicis Provincialibus impositionibus , quibus Hungarica producta, dum illis Provinciis inferuntur, actu subjacent, legislatio Hungarica vicissim producta Germanica, dum Hungariae invehuntur, iisdem impositionibus, uti projecti hujus §-pho74. proposuimus, subjiceret. – 2-do. Si retento pro artefactis Hungaricis, dum Germanicas ditiones subeunt, dimidio exotico portorio artefacta Germanica vicissim, dum in Hungariam inducuntur, eidem portorio, uti projecti hujus §-pho 76. projectaveramus, per vectigal Hungaricum subjicerentur. – 3-tio. Si retento pro quaestoribus Germanicis naturalisationis exoticarum, non prohibitarum mercium beneficio, idem in vectigali Hungarico pro quaestoribus Hungaris vicissim, uti §-pho 87. proposueramus, stabiliretur. – 4-to. Si nec Hungaricum vinum in Germanicas ditiones, nec vicissim, ut §-pho 75. proposuimus, nisi per axem devehi posset. – 5-to. Si retento in Germanico vectigali gravi illo, quibus boves Hungarici, si per Germanicas Provincias in exteras oras depellantur, subjacent, transituali 1228 portorio, illi articuli Turcici, qui Germanicis Provinciis per Hungariam inferuntur, in vectigali Hungarico pari transituali portorio, ut §-pho 86. statuimus, subjicerentur. Denique – 6-to. Si illatorum in Styriam productorum Hungaricorum pars illa, quae vendi non potuit, in reditu tricesimam iterum dependere deberet, in vectigali vero Hungarico Germanica producta, ut §-pho 93. proposuimus, eidem oneri reciproce subjicerentur.

Complanatis his punctis excutiendi venirent illi articuli in quibus mutua compensatio locum habere potest. Qua quidem in re generale fortasse illud principium posset adoptari ut, cum Hungaria naturae productis , Germanicae vero Provinciae artefactis praevaleant, in vectigali Hungarico tales Germanicis artefactis favores concedantur, qui aequipolleant illis, quos Germanicum vectigal Hungaricis productis est concessurum.

In particulari quoad importationem exoticam : 1-mo. Possent fortasse seu prohibitiones, seu gravia illa, quibus exotica artefacta modo subjacent, portoria pro favore Germanicorum artefactorum in Hungarico vectigali (praeter mox specificandos articulos) retineri, si vicissim talia exotica naturae producta , quibus hae Provinciae ex Hungaria provideri possunt, uti sunt cineres clavellati , gallae quercinae , pelles leporinae , et cutes bovinae, vitulinae, ovinae, et hircinae in Germanico vectigali eidem prohibitioni aut iisdem portoriis vicissim subjiciantur.

2-do. Cum in Germanico vectigali exotica, quae pro fabricis illarum Provinciarum necessaria sunt, materialia in consumtionali portorio alleviata sint, possent vicissim in Hungarico vectigali subtiliorum adminus pannorum , telae item Silesiacae et Polonicae , pro quibus populi hi copiosiora vina Hungarica eveherent, portoria ab eadem proportione alleviari.

Quoadinductionem haereditariam : posset Germanicis artefactis levius tantisper portorium in vectigali Hungarico defigi, quam vicissim: ita tamen, ut e contra Hungaricis productis in Germanico vectigali levius ab eadem proportione portorium defigatur, quam vicissim.

Quoad eductionem ad extra : in casu illo, quo Germanicae Provinciae necessariorum pro fabricis suis crudorum materialium, quae Hungaria suppeditare potest, defectum re ipsa paterentur, posset horum eductio ad extra per administrationem Hungaricam ad certum aequanimem terminum prohiberi, ita ut vicissim, si aliquorum Germanicorum artefactorum, v. gr. ferreorum instrumentorum, quibus Hungaria eget, pretium nimis assurgeret, horum eductio ad extra per administrationem Germanicam perinde prohibeatur.

1230

Quoad eductionem haereditariam : posset illorum materialium Hungaricorum, quibus Germanicae fabricae praecipue indigent, essituale portorium in Hungarico vectigali minus defigi, ita ut vicissim in Germanico vectigali, illis fabricatis Germanicis, quibus Hungaria plurimum eget, v. gr. ferreis artefactis, levius perinde essituale portorium defigatur.

Quoad transitum : pro casu illo, quo merces exoticae in aliam iterum exoticam Provinciam seu per Hungariam, seu per Germanicas Provincias transponuntur, nullus potest esse mutuae compensationi locus. Quare pro hoc casu interest, ut aequale quoad omnes articulos transitus portorium pro utroque hoc Monarchiae membro stabiliatur.

Dum vero exoticae merces seu per Germanicas Provincias in Hungariam, seu vicissim pro consumtione inferuntur, expediret fortasse, ut liber ab utrinque transitus admittatur. Quodsi tamen id rationibus Aerarii Regii obstare videretur, posset hic quoque mutua compensatio ita institui, ut septemtrionalibus et occidentalibus mercibus, quae per Germanicas Provincias Hungariae pro consumtione inferuntur, in vectigali Germanico idem transituale portorium imponatur, quod Hungaricum vectigal orientalibus mercibus, quae vicissim per Hungariam in Germanicas Provincias invehuntur, v. gr. lanae macedonicae, gosypio, aliisque turcicis articulis imponet.

His quoque punctis complanatis, posset deinde principium illud adoptari, ut quoad reliquos indifferentes tam exoticos, quam et haereditarios articulos, qui sub mutuam compensationem cadere non possunt, aequalia tam consumtionis, quam et eductionis portoria in utroque vectigali defigantur, una vero proposita superius in §§-phis projecti hujus 67. 79. 80. 89. 90. 92. et 94. principia veluti utrique parti applicabilia in utroque vectigali adoptentur. Principia vero in §§-phis 69. 77. 80. 91. et 95. veluti Hungariae particularia pro Hungarico tantum vectigali retineantur.

Fieret hac ratione ut Hungaricum Germanico commercio non subordinetur, sed salva constitutionali Hungariae independentia justum inter utrumque Monarchiae membrum commercii aequilibrium inducatur; fieret etiam ut utraque Monarchiae parte ad naturalem suum statum reposita solutum modernis vinculis commercium Hungaricum tantisper efflorescat; Germanicum vero loco factitii, quo nunc gaudet, floris naturalem et longe solidiorem ex ipsa Hungariae prosperitate basim accipiat; fieret denique ut ipsa Monarchia, si loco unius florentis , alterius vero languidi membri utrumque a proportione validum efficiatur, majores in complexu vires acquirat.

1232
Previous section

Next section


Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1749], Operum omnium tomus I, versio electronica (), Verborum 68552, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [skrl1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.