Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1749], Operum omnium tomus I, versio electronica (), Verborum 68552, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [skrl1].
Dum vero exoticae merces seu per Germanicas Provincias in Hungariam, seu vicissim pro
consumtione inferuntur, expediret fortasse, ut liber ab utrinque transitus
admittatur. Quodsi tamen id rationibus Aerarii Regii obstare videretur, posset hic quoque
mutua compensatio ita institui, ut septemtrionalibus et
occidentalibus mercibus, quae per Germanicas Provincias Hungariae pro
consumtione inferuntur, in vectigali Germanico idem transituale portorium imponatur, quod
Hungaricum vectigal orientalibus mercibus, quae vicissim per Hungariam in
Germanicas Provincias invehuntur, v. gr. lanae macedonicae, gosypio, aliisque turcicis
articulis imponet.
Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1749], Operum omnium tomus I, versio electronica (), Verborum 68552, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [skrl1].
|