Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1749], Operum omnium tomus I, versio electronica (), Verborum 68552, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [skrl1].
Commercii cursus varias de tempore in tempus subire solet revolutiones; si mutatio aliqua
in substantialibus intercedat, totum vectigal de novo coordinari, si unum tantum aliumve
articulum particulariter respiciat, horum portoria circumstantiis temporis attemperari
debent. Substantialis in cursu commercii mutatio raro intercedere solet, et tamen a 1775.
usque 1788-um, adeoque intra 13 annos, tria nova vectigalia Germanica edita sunt. Hungaricum
1754-ti substetit quidem per 30 annos, sed ita alteratum, ut ea tantum vectigalis hujus
puncta, quae Hungarico commercio officiebant, in suo vigore relicta fuerint, uti id in
Elaborato status actualis [§-pho 54.] et 55. demonstrata sunt. Postea intra 4 annos
duo etiam Hungarica nova vectigalia edita sunt, nempe 1784. et 1788; tam frequentes novorum
vectigalium editiones inde evenerunt, quod uno vix edito mox per peculiares ordinationes
tantae intra paucum tempus quoad plurimarum mercium portoria mutationes irrepserint, ut per
has ipsa vectigalis substantia fuerit alterata, adeoque novum iterum vectigal edi debuerit,
id quod ordinata dirigendi commercii ratio certe non exposcit; continuae enim ejusmodi
mutationes debent mercatorum speculationes perturbare, cum illi hac ratione certum de quotta
portorii calculum ducere non possint. Expedit itaque ut nec vectigal novum, nisi
intercedente in substantialibus quoad cursum commercii mutatione, edatur, nec
particularium articulorum portoria, nisi subversante reali commercii Hungarici utilitate,
mutentur. Ut autem utilitas haec tuto eruatur, politicum Regni Dicasterium, cui locales
circumstantiae optime notae sunt, audire, fundatisque ejus reflexionibus deferre -- 1220 -- convenit. Quodsi id hactenus praestitum fuisset, e continuis quae superioribus
annis vigebant portoriorum mutationibus forte vix vigesima earum pars locum habuisset. Nunc
proponebantur mutationes hae per homines aut intrinsecarum Regni circumstantiarum minus
gnaros, aut subordinandi Germanicis Provinciis commercii Hungarici principiis imbutos, et
postquam eas Princeps, saepe minus recte informatus, decrevit, Consilio Locumtenentiali
tantum pro publicatione transmittebantur, quin vel ratio mutationis ejusmodi indicata,
adeoque hanc expendendi suasque, si res exegisset, in obversum reflexiones proponendi modus
eidem praebitus fuerit. Naturalis secus in omnibus politicis negotiis haec manipulatio ideo
tantum per eos, quorum interfuit, impedita fuisse videtur, quia pleraeque hae mutationes
unice ad deprimendum commercium Hungaricum dirigebatur, prouti id civitas Soproniensis
specificis duobus exemplis edocuit. Nimirum refert illa quod ut primum globos
et stratagemata in Hungaria fabricari Directio Tricesimalis Viennensis
observavit, statim inductionem plumbi uno floreno per centenarium gravaverit.
Ita etiam quod ad suffocandas, quae in Hungaria pullulare coeperant,
argillaceas fabricas centenario glutinis unius floreni 18 xrorum
vectigal imposuerit.
Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1749], Operum omnium tomus I, versio electronica (), Verborum 68552, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [skrl1].
|