Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1749], Operum omnium tomus I, versio electronica (), Verborum 68552, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [skrl1].
Motiva.
Capitales commercii Hungarici ductus, qui ad tres praecipuos externae
eductionis passus, Poloniam , Valachiam , et
Moldaviam ; nec non Littorale ducunt, res ipsa jam stabilivit. In
his parum jam ad perfectionem desiderari, conservationique tantum viarum harum intendendum
esse, [in jam provocato Elaborato et §-pho] ostendimus. Circa illas etiam, quae ex
adjacentibus Germanicis Provinciis comitatibus in vicina harum emporia ducunt, vias, quas
perinde pro principalibus declaravimus, vix aliqua subversari potest
difficultas; verum quoad collaterales , quae ex aliquo emporio in
capitales ductus vergunt, uti et postales , et
militares , vias, plures jam quaestiones exoriri possunt, veluti an emanaturum
inde beneficium necessarias in ejusmodi labores impensas compensaturum sit? Qua viam
ejusmodi ducere expediat? et similia. Haec decidere utique ad executivam
pertinet potestatem; haec autem, ut id praestet, circumstantialem de singula ejusmodi via
informationem capere debet. Norma etiam constructionis viarum non eadem ubique esse potest,
adeoque ad potestatem executivam pertinet hanc etiam auditis localibus jurisdictionibus
determinare. Caeterum omnia quidem haec ad usque etiam eodem tramite procedebant, cum tamen
id nulla hactenus lege constitutum fuerit, rationibus publici conducere videtur, ut id
quoque in legem diserte referatur.
Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1749], Operum omnium tomus I, versio electronica (), Verborum 68552, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [skrl1].
|