Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1749], Operum omnium tomus I, versio electronica (), Verborum 68552, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [skrl1].
Motiva.
Gratuiti pro viis publicis laboratores hactenus usu tantum
invaluerunt. Nemo piorum patriae civium est, qui non ardenter optaret, ut plebs onere hoc
nunc statim sublevari possit. Verum cum indispensabilis haec status necessitas ante
constabiliendum fundum publicum nulla alia ratione expleri possit, nihil
reliqui videtur, quam ut certi oneri huic limites per legem defigantur. Hactenus enim illud
arbitrarie, adeoque diversimode imponebatur. Proposita clavis pro domibus populosis
sat moderata esse videbatur; si enim duos manuales mittat spatio duarum, si duos
jugales spatio unius hebdomadae totum laborem absolvet. Verum domus minus
populosae onus hoc magis jam resentirent. Et ideo comitatus auctorisandi censebantur
ut obventuram sibi quottam a ratione populositatis repartiri possint. Minor quotta vix
stabiliri posse videtur, cum Deputatio quottae huic illos etiam laboratores imputandos esse
infra propositura sit, qui ad removenda navigationis impedimenta necessarii erunt; caeterum
plebs onus hoc minus sentiet, si messis , falcatura et
vindemia a labore excipiatur. In aliquibus comitatibus usus hic jam invaluit,
ut duo sint laboris viarum termini, quorum singulus per sex hebdomadas durat. Primus in
Majo et Junio , alter in Augusto et
Septembri . Cum hac ratione singula domus quottam suam in duabus ratis
depurare possit, experientia ipsa docet onus hoc plebi sensibile non evenire, et tamen
notabilem viarum quantitatem cum quotta hac perfici posse.
Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1749], Operum omnium tomus I, versio electronica (), Verborum 68552, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [skrl1].
|