Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1749], Operum omnium tomus I, versio electronica (), Verborum 68552, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [skrl1].
Previous section

Next section

Articulus XXXI.

De teloniis.

§ 102.

Comitatus omnia in gremio sui constituta telonia denuo investigent, et quae seu titulo, idest privilegio, seu merito idest pontium aut viarum reparationis onere, destitui, aut quibus producenda privilegia applicari non posse compererint, statim aboleant.

Motiva.

Investigationes ejusmodi saepius quidem jam susceptae sunt. Certum tamen est, quod complura illegalia telonia partim adhuc vigeant, partim post investigationes illas irrepserint. Interest itaque novas ad effectum tot patriarum legum investigationes suscipere.

In sensu legum Regni telonia usu acquiri non possunt, sed proprietarii tenore Articulorum 23. Sigismundi Decr. VI. Art. 87. Vladisl. Decr. III. et Articulo 12. 1566. litteras primariae institutionis , idest impetrata super teloniis privilegia producere tenentur. Proinde, qui privilegio caret, titulo possessorii destituitur, adeoque tale telonium eo ipso cassari debet.

Sicca quoque telonia etiamsi privilegio provisa numerosis jam legibus abrogata sunt, quia collatio proventus telonialis non est pure lucrosum privilegium, sed est partim etiam onerosum , idest reparandi alicujus pontis aut viae onere affectum. Proinde ubi nullus oneri ejusmodi locus est, ibi meritum telonii cessat, adeoque nec proventus telonii exigi potest. Per mutationes autem fluviorum evenit frequenter ut ubi olim ponte opus fuit, nunc is necessarius non sit; privilegia itaque ejusmodi, tamquam merito destituta, suapte evanescere debent.

Caeterum privilegium telonii plerumque loco affixum est, adeoque si meritum telonii in loco privilegiali cesset, non potest illud alteri loco applicari. Itaque translata etiam ejusmodi telonia cassari debent, nisi forte privilegium adeo generale sit, ut privilegiato in quocunque terrarum suarum loco telonium erigendi facultas concedatur; tunc enim tenor privilegii relate ad loca, quae meritum telonii habent, observari debet.

§ 103.

In reliquis teloniis conscribant parte ex una actuale singuli telonii onus, parte vero

-- 1244 --

ex alia eruendum e sexennali diametro proventum. Quo facto relicta pro lucro proprietarii una tertia correspondens reliquis duabus tertiis seu in pontibus, seu in viis onus justo calculo exscindant.

Motiva.

Quod privilegium telonii sit partim lucrosum , partim vero onerosum paulo ante ostendimus; ut justa inter lucrum et onus proportio defigatur, res ipsa exposcit. Hactenus lex quottam oneris eo tantum definivit, ut teloniatus pontes , accessum item et recessum reparare teneatur, quin vel spatium, quod sub categoriam accessus et recessus cadere debeat, per orgias determinaverit. Et ideo variae hac de re quaestiones, et frequentes inter jurisdictiones publicas et teloniorum possessores differentiae, ut in jam provocato Elaborato et §-pho ostendimus, suboriuntur. Sed et secus provisio haec non praebet justam inter ipsa teloniata dominia proportionis mensuram. Cui enim in loco minus frequentato longior pons obtigit, is minus privilegii sui beneficium sentit quam alter, cui brevior pons in loco frequentioris commeatus obvenit. Eandem improportionem majus etiam aut minus lignorum et materialium locale pretium inducit. Interest itaque ut onus telonii certae potius proventus quantitati quam fortuito localis situationis casui commensuretur. Fiet hac ratione ut et quotta oneris determinata evadat, sicque omnes ea de re quaestiones inter comitatus et teloniata dominia praescindantur, et justa inter ipsos teloniorum possessores proportio inducatur: ad eruendum justum proventuum diametrum deberent quidem teloniati sexennales rationes exhibere; verum cum in casu investigationis teloniorum eos lex ad productionem plane privilegii obstringat, exhibitionem rationum eo minus difficultare possunt.

Eruta hac ratione justa proventuum quantitate, defalcataque in lucrum proprietarii una tertia, pronum deinde erit e locali materialium et operarum pretio determinare, an? et si ita, quantum viae spatium titulo accessus et recessus proprietario exscindi debeat?

Caeterum an plus vel minus una tertia titulo lucri proprietario assignari debeat definire ad legislationem pertinebit.

§ 104.

Eadem occasione proprietarios ad telonia zelo boni publici sponte cedenda disponere conentur. De qualicunque tamen succesu comitatus adaequatas Consilio Locumtenentiali relationes praestent; istud vero iis combinatis planum efformet super eo: quibus in locis? et cum quali tariffa? in casum reperiendi pro redimendis in capitalibus adminus ductibus privatorum , qui iis sponte decedere noluerint, teloniis fundi, telonia publica ita constitui possent, ut illa nec commercium 1246 premant, et tamen notabilem pro reparatione viarum harum fundum efficiant; planum vero hoc in proximis comitiis referatur.

Motiva.

Deputatio haec tantam in patriotico regnicolarum zelo confidentiam collocavit, ut proponere non dubitaverit quo teloniorum possessores ad cedenda sponte telonia per comitatus disponantur. Ad propositionem hanc faciendam ea etiam consideratio illam permovit, quod sibi polliceri non possit tantum fundum publicum unquam constabiliendum esse, ut ex illo et viae non teloniales conservari, et necessarii, ac mox proponendi labores hydraulici perfici possint; omnes vero moderni temporis circumstantiae imperiose exigere videantur ut plebs, quae nunc sola et vias reparat, et una censum telonialem dependit, hac adminus onerum publicorum parte proximius relevetur.

Quodsi teloniorum possessores iis sponte decederent, praesertim si generosum eorum exemplum imitando reliqua etiam nobilitas et civitates suae eatenus immunitati ultro renunciarent, possent substituenda iis telonia publica ita regulari, ut nec commercium premant, et tamen sufficientem pro conservandis adminus capitalibus commercialibus viis fundum praebeant, uti id in aliis Regnis evenire constat. In hunc casum utique ad partes Consilii Locumtenentialis pertineret, combinatis omnium comitatuum relationibus planum efformare, ubi et cum quali tariffa telonia publica defigi deberent, ad id, ut propositi duo fines obtineantur. Ut autem institutum hoc fixam accipiat basim, deberet utique sanctionem legis in proximis comitiis obtinere.

Sed etiamsi non omnes fortasse possessores teloniorum ad ea cedenda disponi possent, sperat tamen Deputatio quod notabilis eorum pars nobile hoc sui in bonum publicum zeli argumentum ultro editura sit. In hunc autem casum juvat experiri, an non aliquis pro redimendis residuis adminus in capitalibus commercialibus viis situatis teloniis fundus reperiri possit? Ut autem vel id cognoscatur, necessarium est ut proventus singuli ejusmodi telonii constet, quo exinde necessaria pro ejus redemtione summa erui possit; adeoque et proposita praecedenti §-pho operatio et relationes comitatuum in omnem casum necessariae evadunt.

1248
§ 105.

Utprimum seu nunc propositus telonialis, seu alter etiam commercialis fundus tantas vires acceperit ut sustinendo conservationis viarum publicarum oneri seu in toto seu in parte sufficere possit, plebs a praestandis ad has gratuitis laboratoribus seu in toto, seu in parte relevetur.

Motiva.

Ut proventus teloniorum publicorum nullas sic! alio, quam in conservationem viarum convertatur, res ipsa alioquin deposcit. Prouti proventus hic augetur: ita etiam majori viae quantitati sufficere potest, adeoque ab eadem proportione numerus etiam laboratorum publicorum minus necessarius evadit, hacque oneris parte plebs jam ultro relevari potest. In capitalibus commercialibus ductibus crescens cum quotidiano populationis incremento commercium tantam sensim commeatus frequentiam procurabit, ut si telonia privata per propositos paulo ante modos cessent, proventus stabiliendorum publicorum teloniorum conservationi viarum illarum sufficere possint. Idem eveniet in aliquibus collateralibus, quae simul commerciales, simul postales sunt, viis, adeoque plebs, qua hae viae concernebant, onere hoc ultro exsolvetur.

Verum erunt aliquae viae, in quibus citra commercii impedimentum nec tot telonia, nec tales tariffae stabiliri poterunt ut eorum proventus oneri huic sufficiant; justitia autem non admittit, ut una pars plebis ab aliquo onere relevetur, alia vero sub eodem ultro fatiscat: itaque in ejusmodi casu, si via talis reipsa necessaria sit, nullus alius modus suppetit, quam ut id, quod in proventibus telonialibus defecerit, per alium unde unde conquirendum innocentem fundum publicum suppleatur. Stricta enim justitia exigit, ut palmare illud aggravium, quo plebs et vias reparare, et insuper telonia sola ferme persolvere debet, successive sufferatur, adeoque legislatio omnem ad assequendum hunc scopum sollicitudinem impendere debet.

Previous section

Next section


Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1749], Operum omnium tomus I, versio electronica (), Verborum 68552, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [skrl1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.