Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1749], Operum omnium tomus I, versio electronica (), Verborum 68552, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [skrl1].
Alterum nec Pettovii uno ictu effectum fuit; sed prout commercii cursus per regulatam
vecturisationem accrevit, ita id ipsum plures mercatores eo sensim allicuit. Si per
regulandam in via Fluminensi rem vecturariam commercii cursus continuo increscat, eadem
causa eundem effectum hic quoque producet, defigentque se seu Canisae, seu Zagrabiae, seu
etiam Carlostadii, intermedii mercatores, medio quorum Pestienses merces
Flumine perinde habere poterunt, sicut nunc eas Tergesto obtinent
per Pettovienses.
Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1749], Operum omnium tomus I, versio electronica (), Verborum 68552, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [skrl1].
|