Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1749], Operum omnium tomus I, versio electronica (), Verborum 68552, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [skrl1].
Hactenus per concessos certis exoticis articulis, si hi per portus Tergestinum aut
Fluminensem, seu deinde domesticis, seu exteris navibus invecti fuerint, favores, -- 1266 -- commercii tantum cursus ad Littorale Hungaricum et Germanicum sensim derivari
procurabatur. Forte excitandae simul nationali
navigationi manum admovere praematurum adhuc videbatur. Et vero
exportatione ad Littorale per recensita in Elaborato status actualis
[§-pho 55.] obstacula, importatione vero exotica per
portus Hungaricos per portoriorum gravitatem, ut ibidem [§§-phis 54.]
[55.] et [56.] ostendimus, intercepta, superfluum erat eotum de
navigatione Hungarica cogitare. Nunc maxima eductionis impedimentorum parte
per repurgatos navigabiles Fluvios, per instauratas solidas vias et provectam per
populationis incrementum in via Carolina vecturisationem jam remota: directa vero
importatione exotica per [vectigal 1784], ut [ejusdem Elaborati
§-pho 57.] apparuit, jam reserata, tempus esse videtur ut Legislatio huic quoque
objecto curam impendat; nullum autem ad excitandam nationalem navigationem
medium efficacius esse quam ejusmodi inductionis et eductionis
favores, exempla omnium, quae hoc potissimum stimulo Commercium suum provexerunt,
maritimarum gentium satis ostendunt. Nisi favores hi navigationi etiam Hungaricae
concedantur, omnia, quae praecedentibus §§-phis stabilivimus, media nec nautarum
naviumque domesticarum , nec nationalium officialium numerum
notabiliter augebunt.
Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1749], Operum omnium tomus I, versio electronica (), Verborum 68552, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [skrl1].
|