Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1749], Operum omnium tomus I, versio electronica (), Verborum 68552, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [skrl1].
Praeter frumenti in casu famis, inductioni primam aliquam constituere vix
expedit. Exportationem e contra plurium etiam domesticorum articulorum per primas
ejusmodi promovere saepe interest. Augustus Josephus II, ut navigationem per
Mare Nigrum aperiat, pro singula exportandi hac via frumenti metreta duorum
grossorum primam constituerat. Eductioni per Littorale nulla
hactenus prima proposita fuit; indubie quia hanc sibi viam commercium suapte
jam aperuerat. Erant tamen casus quo exportationem alicujus articuli hac quoque via per
primas ejusmodi promovere expedivisset, et si Fundus Commercialis unquam
invaluerit, id saepius praestare oportebit. In hoc proinde casu poterit novus nationali
navigationi stimulus per id addi, ut pro navi domestica duplicata prima
constituatur.
Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1749], Operum omnium tomus I, versio electronica (), Verborum 68552, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [skrl1].
|