Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1749], Operum omnium tomus I, versio electronica (), Verborum 68552, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [skrl1].
Previous section

Next section

Articulus XXXIV.

De sufferendis actualis navigationis impedimentis.

§ 117.

Cum per totum, qua is Hungariam praetermeat, Danubium ; per Tibiscum vero, inde Szegedino; item per Savum , inde Rugvicza; Colapim autem inde Carlostadio tam secunda , quam adversa aqua navigatio jam vigeat, ad officiosa adjacentium 1272 jurisdictionum agenda pertinebit omnem impendere operam, ut interea etiam, donec generale regulandae navigationis planum stabilitum fuerit, per capitales hos navigationis fluvialis canales alvei a truncis repurgentur, et ne novae in eos arbores, aut radices incidere possint, ripae in designanda per artis peritos distantia exstirpentur; semitae attractoriae, ubi necdum efformatae sunt, instaurentur; ubi vero jam praeexstantes collapsae sunt, reficiantur; obstantia denique attractioni navium aedificia aut molae removeantur.

Motiva.

Praeter expositos hoc §-pho labores, ut facilis per hos fluvios navigatio efficiatur, deberent alicubi transsectiones fieri, alibi superflui rami occludi, quibusdam in locis profundior alveus efformari, aut si saxa obstent, lectus fluvii penes talia loca circumduci deberent; etiam in Tibisco repulsuales viae, idest semitae attractoriae Szegedino, si non usque Tokainum , adminus Szolnokinum usque instaurari, uti id in Elaborato status actualis §§-is 70. 73. et 74. ostendimus. Verum omnes hi labores cum generali regulandae navigationis plano nexum habent, ad hoc vero elaborandum et stabiliendum longiori adhuc tempore opus est. Quare ne interea ea etiam, quae jam actu viget, per capitales hos canales navigatio impracticabilis efficiatur, interest ut in his labores eousque etiam pro re nata continuentur; ne vero suscipiendi in aliis collateralibus fluviis, in vastioribus stagnis, aut in canalibus communicationis labores cum elaborando generali plano fors non concordent, sicque inutiles efficiantur, interest ut ab omnibus his interea, uti infra proponemus, supersedeatur. Videbantur autem Deputationi huic labores hi alacrius processuri, si eorum obligatio jurisdictionibus diserta lege imponatur.

§ 118.

Ut labores hi ordinate perfici et jurisdictiones adaequatas circa ejusmodi objecta relationes Consilio praestare, istud vero fundatas superinde opiniones Suae Majestati submittere possit, jurisdictiones quidem, ubi labores ejusmodi occurrunt, idoneo, et non tantum geometriae et geodesiae , sed et hydraulicae principiis sufficienter instructo individuo, si eodem adhuc destituuntur, erga stipulandum per mutuam conventionem ejus salarium se providebunt. Pro ejusmodi vero geometra nemo per jurisdictiones suscipi possit, nisi bonum suum profectum, in theoria quidem concernentis professoris; in praxi vero Departamenti Hydraulici testimonialibus edocuerit. Penes Consilium vero stabilitur jam praeexistens Departamentum Hydraulicum cum uno directore, necessariis ejusdem adjuncto, et requisito subalternorum individuorum numero.

1274
Motiva.

In comitatibus illis, in quorum gremio nulli hydraulici labores occurrunt, sufficiunt talia individua, quae labores pontium et viarum dirigere et emergentes circa dimensiones urbariales quaestiones dirimere possint, adeoque geometriae tantum et geodesiae principiis instructa sunt. In aliis, ubi hydraulici labores frequentes sunt, ut individuum ejusmodi hydraulicam etiam scientiam calleat, prorsus necessum est. Debent itaque hi majori prae illis stipendio provideri; debet stipendium laborum frequentiae, et capacitati individui admensurari, id autem nonnisi per mutuam conventionem praestari potest. Ni id fiat, aut pauci ad studium hoc animum adjicient, aut capaciores fortunam suam alibi quaerere cogentur, sicque Regnum aut summe necessarios hydraulicos labores negligere, aut pro singulo eorum majoribus adhuc sumtibus exteros evocare debebit. Caeterum postquam parte ex una omnium harum scientiarum cathedrae in universitate jam stabilitae sunt, parte vero ex alia usus ille jam invaluit, ut juvenes absoluta studiorum horum theoria pro praxi ad Departamentum Hydraulicum transire soleant, individua ejusmodi jam haud difficulter haberi possunt; superest tantum ut diserta lege constituatur, ne ullus, nisi necessariis de utroque hoc objecto testimonialibus provisus, per jurisdictiones ad officium geometrae assumi possit.

Pro Hydraulico Departamento hactenus director cum duobus adjunctis suffecit; ubi labores increverint, posteriorum numerus iis admensurari debebit, subalternis individuis eo paucioribus opus erit, quo plures practicantes Hydraulica Schola suppeditabit.

Caeterum haec quoque instituta jam hactenus etiam subsistebant. Ad majorem tamen consistentiam iis conciliandam legis sanctione firmanda esse videbantur.

§ 119.

Cum Hydraulicum Departamentum omnes totius Regni hydraulicos labores quoad ipsum executionis modum immediate dirigere non sufficiat, quinque praeterea dirigentes geometrae ita constituantur, ut singulo Hungariae circulo unus, partibus vero adnexis itidem unus obveniat. Neque tamen aut dirigentes hi a Departamento Hydraulico; neque comitatenses geometrae a dirigentibus ; sed hi quidem a Consilio; comitatenses vero ab ipsis comitatibus dependeant, ab his tantum ordinationes recipiant, et iis vicissim relationes suas praestent. Consilium tamen submissas per comitatus geometrarum suorum relationes, si e re existimaverit, dirigentum revisioni, horum vero opiniones Hydraulici Departamenti inspectioni transmittere poterit. Intererit etiam, ut in majoris momenti laboribus comitatenses quidem cum dirigentibus geometris, hi vero cum Departamento Hydraulico quoad ipsum mechanicum manipulandi laboris modum privatam etiam officiosam correspondentiam foveant.

1276
Motiva.

Jusserat sub recenter defunctus Augustus Leopoldus II. ut deputatio haec planum etiam organisandi Departamenti Hydraulici elaboret. Nos totam hanc organisationem, qua parte illa legislationem respicit, in his concentrari, reliqua ad potestatem executivam pertinere, sicque imposito nobis officio nos defunctos esse demisse existimamus, superest tantum ut motiva propositae per nos organisationis demisse depromamus.

Necdum tantus est scientiarum mechanicarum ac praesertim hydraulices in Regno progressus, ut comitatus tam peritis geometris et hydraulis provideri potuissent, ut in eorum judicio quoad difficiliores tantisper labores plene conquiesci queat. Debuerunt pro expendendis in facie loci eorum opinionibus, pro danda ipsis practica inviatione, pro rectificandis, quae hi proposuerant, sumtuum schematibus, e Departamento Hydraulico individua adeo frequenter exmitti, ut ea amplius non suffecerint. Ut difficultati huic subveniat, Augustus Josephus II. prouti singulo e decem, in quos Hungariam diviserat, districtui unum commissarium praefecerat, ita in singulo etiam districtu unum dirigentem geometram, majori tantisper salario provisum constituit, hancque hydraulicorum laborum graduationem defixit, ut hi dirigentes labores comitatensium geometrarum immediate direxerint. Hydraulicum vero Departamentum superiorem in hos utriusque ordinis geometras inspectionem ita habuerit, ut si propter laboris alicujus difficultatem ne in dirigentum quidem judicio acquiesci potuit, tum primum individua e Departamento Hydraulico ad ocularem investigationem exmissa fuerint.

Necessitatem intermedii hujus hydraularum gradus haec quoque Deputatio agnoscit; licet enim e studio mechanicarum scientiarum capaciora successive individua proditura non dubitet, tarde tamen, aut vix unquam tantus erit horum numerus, ut singulus comitatus talibus, qui nulla amplius directione egeant, subjectis provideri possit. Accedit quod ab eadem proportione, qua capaciora sensim individua prodibunt, labores etiam hydraulicos cum progressu temporis accumulandos esse facile praevideri possit, adeoque insufficientia Departamenti Hydraulici pro omnibus his laboribus immediate dirigendis porro etiam subsistet.

Quoad distributionem tamen dirigentium geometrarum, debuit Deputatio ab instituto Josephino recedere, cum divisio Regni in 10. districtus nec eotum lege canonisata fuerit, nec nunc ut solo laborum hydraulicorum titulo canonisetur intersit. Possunt enim dirigentes per legalium circulorum numerum constitui, et si forte progressu temporis unus singulo circulo dirigens non sufficiat, poterit eorum numerus semper a ratione circulorum augeri. 1278 Caeterum hydraulicum institutum non potest ita organisari, ut comitatenses a dirigentibus geometris, hi vero a Departamento Hydraulico dependeant. – Si enim id constituetur, posset ipsum iterum hoc Departamentum alteri extra Regnum constituto officio ita subjici, ut externum hoc officium intra limites depromendae opinionis non subsistat, sed in ordinandis etiam et inspiciendis laboribus jurisdictionem in Regno contra constitutionalem ejus independentiam exerceat; Consilium vero et comitatus simplices tantum canales efficiantur, per quos ordinationes exteri illius offici in effectum deducantur, sicut id sub Josepho II. quoad directionem tricesimarum evenisse praesentis projecti §-pho 60. jam ostendimus, et prouti id quoad rem rationariam perinde introductum fuisse constat. Interest proinde ut a contrario et Departamentum Hydraulicum, et dirigentes geometrae tamquam Consilii, comitatenses vero tamquam comitatuum simplicia instrumenta considerentur, ut nec Departamentum Hydraulicum apud dirigentes geometras, nec hi apud comitatenses quidquam ordinare, aut vicissim hi suas retrogrado ordine relationes praestare possint; verum ut sicut reliqua, ita etiam hydraulica negotia, per canalem Cancellariae , Consilii , et localium Jurisdictionum manipulentur; ut Departamentum Hydraulicum et dirigentes geometrae a nullo quam a Consilio ordinationes accipere aut suas alteri, quam huic relationes praestare debeant; comitatenses autem eandem a comitatibus dependentiam habeant. Tota proinde Hydraulici instituti graduatio in eo tantum consistere debet ut comitatenses geometrae pro elaborandis tantum localium hydraulicorum operum planis, et postquam eadem concertata fuerint, pro iis effectuandis deserviant. Consilium vero dirigentes , tamquam in arte sua jam perfectiores, pro discutiendis geometrarum comitatensium planis, inspiciendisque, si opus esse existimaverit, eorum laboribus adhibere; Departamento vero Hydraulico pro efformandis generalibus planis, revidendis, si res ferat, ipsorum dirigentium opinionibus, et decidendis, quae seu inter ipsos geometras, seu etiam inter jurisdictiones emergent, gravioribus quaestionibus in regula uti possit, liberum tamen eidem sit pro qualicunque ejusmodi labore seu dirigentem geometram, seu aliquod Departamenti Hydraulici individuum adhibere.

Ut tamen officiosa inter diversorum horum graduum individua correspondentia vigeat, vel ideo interest ut mechanicae, quae in ipsa saepe executione se objiciunt difficultates, tanto promptius superari possint. Exempli causa: concertato jam per ordinariam manipulationem plano committitur comitatensi geometrae ut in uno fluvii loco ripas muniat, in alio calcar erigat. Hic in ipsa jam executione impingit in aliquam difficultatem quam sibi ipsi resolvere non potest. ne hanc comitatui, comitatus vero Consilio proponere, sicque longa primum manipulationis hujus via inviationem accipere debeat, expedit ut hanc potius dirigenti suo immediate proponat. Hic si eam resolvere potest, necessariam continuo eidem det inviationem; 1280 sin, ipse ad Departamentum Hydraulicum recurrat, deque accipienda inde inviatione comitatensem geometram continuo edoceat.

§ 120.

Consilium Locumtenentiale omnia loca illa, in quibus labores ejusmodi necessarii sunt, una cum elaborando per locales geometras plano et sumtuum schemate a concernentibus jurisdictionibus (quae respectivos etiam dominos terrestres, si opus fuerit, audiendos habebunt) sibi referri faciet: super his primum respectivos circuli geometras, tum ipsum etiam Departamentum Hydraulicum audiet, sicque demissam superinde opinionem suam Suae Majestati repraesentabit, emanandae vero erga hanc benignae resolutionis effectum procurabit; ubi tamen generale aliquod planum, quod nonnisi Departamento Hydraulico concredi potest, elaborandum veniet, illud semper alicui ejus adjuncto committatur, et super hujus demum elaborato director suam depromat opinionem.

Motiva.

Hydraulica et geometrica opera adeo sumtuosa geometrarum vero plana et opiniones, teste quotidiana experientia, adeo dubii eventus sunt, ut singulum particulare planum duplici, dirigentis nempe geometrae et Departamenti Hydraulici, revisioni subjici omnino intersit. Si dirigentes omnes locales geometras, adjuncti vero ipsos dirigentes artis peritia superaverint, singulum certe publicum opus post binariam ejusmodi revisionem feliciori quam hactenus eventu suscipietur. Ad ipsum autem hunc selectum revisiones hae multum momenti adferrent. Si enim dirigens omnium localium , Departamentum vero Hydraulicum ipsorum dirigentium opera reviderit, Consilium, apud quod omnia haec concentrabuntur, majorem atque nunc de capacitate singuli individui notitiam habebit, adeoque in casibus promotionum eo tutiores depromere poterit opiniones.

Si generale aliquod planum elaborandum fuit, hactenus promiscue tantum ad Departamentum Hydraulicum relegabatur. Ut tamen et res ipsa magis enucleetur, et Consilium de ipsorum etiam adjunctorum capacitate existimare possit, interest, ut illud semper per adjunctum aliquem elaboretur, per directorem vero tantum revideatur. Verum quidem est, quod hac ratione generalia plana, licet plerumque momentosiora, unicam tantum subibunt revisionem. Verum hic jam nullus secundae revisionis modus superest, nisi forte exposcente rei gravitate ipsius directoris opinio cum extero summae hac in arte existimationis viro communicetur.

1282
§ 121.

Quodsi tamen circa ordinationem ejusmodi seu per jurisdictionem aliquam, seu per privatum etiam, cujus interest, difficultas obmoveatur, Consilium recurrentes sufficienter audiet, et si hi novam petant revisionem, ad hanc peragendam unum ex adjunctis, sumtibus reclamantis, ad faciem loci exmittet, et hujus opinionem non jam solus director, sed totum simul Departamentum revidebit. Si Consilium erga hanc etiam relationem opus bono publico proficuum fore judicaverit, effectuationem ejus concernenti jurisdictioni committet. Quodsi tamen recurrens se ulteriorem ad Suam Majestatem recursum sumere velle declaraverit, illud interea sistetur. Sua vero Majestas erga recursum talem aut ipsum Departamenti Hydraulici directorem, aut aliud, etiamsi exterum majoris nominis individuum, sumtibus recurrentis, pro suprema differentiae ejusmodi revisione benigne ordinabit. Postquam individuum hoc Consilio, istud vero Suae Majestati relationem superinde praestiterit, erga emanandam superinde benignam resolutionem opus ejusmodi, non obstante cujuscunque contradictione, in effectum deducatur.

Motiva.

Duplici ex causa suscipiendo cuipiam publico labori aliquis reclamare potest: primum si id per fundos suos cum eorum jactura procedere deberet, et de hoc immediate sequenti §-pho providebitur.

Deinde si opus tale per fundos suos non procedat quidem, illud tamen praejudiciosum fundis suis effectum producturum credat: veluti si per erigendos in adversa ripa aggeres aut aliquam fluvii transsectionem terrena sua inundanda, vel a contrario aquam a molis suis subtrahendam esse existimet. Et in hoc casu nullum aliud medium superest, quam ut reclamanti aut unum, aut, si postulet, duo etiam novae revisionis beneficia concedantur. Post has vero emananda benigna resolutio non obstante ejus contradictione in effectum deducatur; secus enim aut revisiones in infinitum procedere deberent, aut utilissimum etiam, imo quandoque necessarium opus per quemcunque, saepe inquietum tantum privatum, sisti possent.

Quod in revisione ejusmodi alia, quam quae in primam plani concertationem influxerunt, individua adhiberi debeant, res ipsa ostendit. Id autem proposita ratione opportune praestari posse censetur.

Caeterum debet Consilium post primam statim revisionem effectuationem operis ordinare, quia raro indubie eveniet, ut quis secundam velut magis adhuc sumtuosam revisonem postulet. Quodsi tamen eadem postuletur, exmissioni ipsius 1284 directoris non obstabit id, quod ille jam bis in depromendam quoad hoc objectum opinionem, influxerit. Aliud enim est erga aliorum, qui oculatas peregerunt, fidem opinionem depromere, aliud objectum propriis oculis examinare.

§ 122.

Pro necessariis ad ejusmodi labores instumentis, adhibendis nefors aliquot extragremialibus laboris hujusmodi magis peritis individuis, directuro opus geometra, et, si opus fuerit, ejus practicante, sumtus e Fundo Salis suppeditabuntur; necessarias vero tam currules et manuales operas, quam necessaria fortasse aliqua cruda materialia locales magistratus in sortem jam defixae gratuitorum laborum quottae praestabunt.

Motiva.

Si locales comitatus necessarias operas in sortem jam defixae gratuitorum laboratorum quottae praestiterint, per hoc plebs eorum nihilo magis prae aliis aggravabitur. Si vero requisitos etiam sumtus e Cassa sua Domestica suppeditare deberent, cum operae ejusmodi non in omnibus comitatibus occurrant, et pro emolumento totius publici suscipiantur, jam unus pro aliis onus portare deberet. Et ideo sumtus hi e Fundo Publico praestari debent. Censebat autem Deputatio omnes ejusmodi sumtus ad Fundum Salis ideo relegandos esse, quia hic e primaeva sui institutione ad hydraulicos ejusmodi labores destinatus est.

Caeterum possunt casus evenire, ubi aliqua laboris alicujus magis perita extragremialia individua accersiri expediet, veluti si rupes infra aquam disrumpere opus sit. Haec utique parata solvi debebunt.

Intererit etiam aliquando ut pro accelerando labore directuro opus geometrae practicans adjungatur. Et tunc hic quoque solvi debebit.

Cruda quoque materialia, velut lapides, ligna, fascinas, ut locales comitatus erga justam repartitionem suppeditent, necessarium videtur; secus enim sumtus in immensum augerentur.

§ 123.

Nulli liceat seu sepimenta, aut praeclusuras piscium, seu molas in alveo , seu vero qualiacunque aedificia in ripis navigabilium fluviorum collocare, quin prius per localem jurisdictionem cognoscatur an non haec navigationi obstent. Si opera haec navigationi obstare concernens jurisdictio compererit, eorum erectionem efficaciter impediet. Molis tamen, si situatio admittat, innoxium locum assignabit, et ut hae in eadem situatione rite conserventur per suscipiendas annuas investigationes 1286 procurabit. Quodsi opus moliri volens decisioni huic non acquiescat, liberum eidem erit modalitate §-pho 5. jam praescripta juribus suis prospicere.

Motiva.

Non licet in proprio etiam fundo tale opus collocare, quod in detrimentum vicini cedat; quanto minus ergo talia opera in praejudicium publici admitti possunt. Verum hactenus is usus viguit, ut proprietarii absque praevia investigatione qualiacunque opera etiam in navigabilibus fluviis ponere potuerint: quodsi tamen ejusmodi opus navigationi obstare compertum est, illud auctoritate publica demoliebatur. Jam vero expedit ut investigatio potius praecedat, et si opus navigationi obstare eveniat, illud impediatur, quam ut proprietarii notabilibus saepe sumtibus inutiliter profundendis ultro exponantur; exigua enim, quam manipulatio haec causabit, molestia in minus eorum praejudicium verget, quam periculum graves saepe sumtus perdendi; si proprietarius facultatem ponendi operis a prima instantia sibi minus juste negatam existimabit, poterit remedium jam stabilitae duplicis revisionis experiri.

Quod molas attinet: de his, si navigationi obstent, tollendis exstat alioquin Articuli 14. 1751. dispositio: rarus tamen est casus ut harum erectio etiam in navigabilibus fluviis debeat impediri. Idoneus tantum situs exquiri debet, ubi citra periculum navigationis consistere possint. Verum frustra neo-erigendis molis idoneus situs assignabitur, frustra jam exstantes ad situm ejusmodi transferentur, nisi locales jurisdictiones per annuas, ea, quae in Marusio jam stabilita est, norma suscipiendas investigationes easdem in assignatis jam locis conservari procurent.

Previous section

Next section


Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1749], Operum omnium tomus I, versio electronica (), Verborum 68552, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [skrl1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.