Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1749], Operum omnium tomus I, versio electronica (), Verborum 68552, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [skrl1].
In comitatibus illis, in quorum gremio nulli hydraulici labores occurrunt, sufficiunt
talia individua, quae labores pontium et viarum dirigere et emergentes circa dimensiones
urbariales quaestiones dirimere possint, adeoque geometriae tantum et
geodesiae principiis instructa sunt. In aliis, ubi hydraulici labores
frequentes sunt, ut individuum ejusmodi hydraulicam etiam scientiam calleat,
prorsus necessum est. Debent itaque hi majori prae illis stipendio provideri; debet
stipendium laborum frequentiae, et capacitati individui admensurari, id autem nonnisi per
mutuam conventionem praestari potest. Ni id fiat, aut pauci ad studium hoc animum
adjicient, aut capaciores fortunam suam alibi quaerere cogentur, sicque Regnum aut summe
necessarios hydraulicos labores negligere, aut pro singulo eorum majoribus adhuc sumtibus
exteros evocare debebit. Caeterum postquam parte ex una omnium harum scientiarum cathedrae
in universitate jam stabilitae sunt, parte vero ex alia usus ille jam invaluit, ut juvenes
absoluta studiorum horum theoria pro praxi ad Departamentum
Hydraulicum transire soleant, individua ejusmodi jam haud difficulter haberi possunt;
superest tantum ut diserta lege constituatur, ne ullus, nisi necessariis de utroque hoc
objecto testimonialibus provisus, per jurisdictiones ad officium geometrae assumi possit.
Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1749], Operum omnium tomus I, versio electronica (), Verborum 68552, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [skrl1].
|