Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1749], Operum omnium tomus I, versio electronica (), Verborum 68552, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [skrl1].
Necessitatem intermedii hujus hydraularum gradus haec quoque Deputatio agnoscit; licet
enim e studio mechanicarum scientiarum capaciora successive individua proditura non
dubitet, tarde tamen, aut vix unquam tantus erit horum numerus, ut singulus comitatus
talibus, qui nulla amplius directione egeant, subjectis provideri possit. Accedit quod ab
eadem proportione, qua capaciora sensim individua prodibunt, labores etiam hydraulicos cum
progressu temporis accumulandos esse facile praevideri possit, adeoque insufficientia
Departamenti Hydraulici pro omnibus his laboribus immediate dirigendis porro etiam
subsistet.
Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1749], Operum omnium tomus I, versio electronica (), Verborum 68552, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [skrl1].
|