Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1749], Operum omnium tomus I, versio electronica (), Verborum 68552, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [skrl1].
Si locales comitatus necessarias operas in sortem jam defixae gratuitorum laboratorum
quottae praestiterint, per hoc plebs eorum nihilo magis prae aliis aggravabitur. Si vero
requisitos etiam sumtus e Cassa sua Domestica suppeditare deberent, cum operae ejusmodi non
in omnibus comitatibus occurrant, et pro emolumento totius publici suscipiantur, jam unus
pro aliis onus portare deberet. Et ideo sumtus hi e Fundo Publico praestari debent.
Censebat autem Deputatio omnes ejusmodi sumtus ad Fundum Salis ideo relegandos esse, quia
hic e primaeva sui institutione ad hydraulicos ejusmodi labores destinatus
est.
Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1749], Operum omnium tomus I, versio electronica (), Verborum 68552, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [skrl1].
|