Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1749], Operum omnium tomus I, versio electronica (), Verborum 68552, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [skrl1].
Previous paragraph

Next paragraph

Me quod attinet, scio ego me non propriis meritis, sed mera Augustae benignitate muneri huic admotum. Notior mihi est virium tenuitas propriarum quam ut me parem regendis tot doctissimis viris putem. Forte si proprio mihi fata indulgere genio permisissent, illustri Coetui vestro adscribi ipse quoque sollicitus collaborassem. Nunc quoniam Sors et Augusta secus disposuere, ego me ipsum non tam praepositum vobis, quam socium explendae Clementissimae Dominae intentionis considero meque ea solum parte vobis ducem profiteor, qua propiori gradu ad accipienda Altissima iussa sum collocatus. Nolite quaeso vos in me alium quam vestrum litterarumque amicum reputare. Ita enim tuto velim existimetis, 1075 quidquid mihi virium, quidquid facultatum Deus et natura concessit, id me totum in commune totius Academiae ac in singuli cujusque vestrum commoda laetum alacremque impensurum.

Previous paragraph

Next paragraph


Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1749], Operum omnium tomus I, versio electronica (), Verborum 68552, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [skrl1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.