Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1749], Operum omnium tomus I, versio electronica (), Verborum 68552, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [skrl1].
Motiva.
Inter reliqua compossessorii incommoda etiam illud est, quod unius alteriusve infundatus
plerumque dissensus utilissima saepe ejusmodi opera hactenus sistere potuerit. Ut
inconvenientiae huic provideatur, interest publici, in quod utilitas operum ejusmodi, licet
mediate tantum, perinde tamen dimanat. Id autem haud secus praestari potest,
quam si res voto pluralitatis compossessorum deferatur. Nisi enim opus reipsa
utile sit, pluralitas compossessorum in illud non consentiet. Accedit quod in ejusmodi casu
ne proportionalis quidem processus locum habeat, cum labores ejusmodi per
ratas suscipi non possint, sed totum in complexo opus ad semel absolvi debeat. Pro reliquis
§-phi hujus clausulis eadem motiva militant, quae ad immediate praecedentem jam allata
sunt.
Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1749], Operum omnium tomus I, versio electronica (), Verborum 68552, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [skrl1].
|