Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1749], Operum omnium tomus I, versio electronica (), Verborum 68552, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [skrl1].
Previous section

Next section

§ 136.

Mercaturam all ingrosso cum quibusvis commercii articulis omnis seu domesticus , seu exter, modo praescriptis in Codice Cambio Mercantili conditionibus satisfaciat, suscipere et exercere potest. Officinam etiam aperire, aut merces sub tuguriolo exponere, qui vulgo Ständler appellantur, absque ulla seu apud judicem, seu apud magistratum insinuatione singulo civi in propria civitate liberum est. Quodsi tamen regnicola, sed alterius jurisdictionis incola officinam in aliqua civitate aperire velit, praevie concivilitatem, quam magistratus eidem recusare non possit, assumere debet; irritantur proinde omnia illa nonnullarum civitatum statua, per quae seu obligatio insinuationis in ejusmodi casu imponebatur, seu certus tantum officinarum, aut mercatorum, vel etiam opificiorum numerus definiebatur; seu denique aliqua mercatorum merciumque, cum quibus singulus traficare possit, classificatio constituebatur.

Motiva.

Mercaturam all ingrosso exteris etiam indulgere ipsius publici interest. Si enim haec ad solos domesticos restringatur, hi indubie pretia articulorum importationis 1312 quidem nimium elevabunt, exportationis vero valde diminuent. Officinalis e contra et alter minutus quaestus est proprium juris incolatus beneficium, quod in singula civitate nonnisi ejus civibus competere potest. Et ideo justum est ut si quis ex aliena jurisdictione domesticus officinam in aliqua civitate aperire velit, praevie concivilitatem assumere debeat. Haec autem pro conservanda commercii libertate eidem per magistratum negari non possit.

Caeterum necessitas insinuationis non potest cum libertate commercii conciliari, quia illa variis partialitatibus, plerumque etiam interessentiis occasionem praebet.

Vigebat etiam in aliquibus civitatibus abusus ille, forte statutis etiam earum confirmatus, ut certus officinarum, adeoque mercatorum etiam numerus, qui pro domestica provisione sufficere credebatur, ita defigatur, ut ultra hunc nemini officinam aperire liceat. Instituto huic ea ratio praetexebatur, quod si plures, quam quas domestica consumtio requirit, officinae aperiantur, unus mercator alium enervet; expediat autem pauciores validos , quam plures languidos habere Mercatores. Verum officinarii ejusmodi mercatoris distractio nunquam ad solos civitatis limites restringitur. Quanta autem provisio pro tota, ad quam se ejusmodi mercatoris distractio extendit, peripheria necessaria sit, id magistratus civitatis calculare non potest. Ipsa haec provisionis necessitas eosdem limites semper non retinet, sed cum populationis incremento assurgit. Fit itaque per ejusmodi numeri mercatorum restrictionem ut beneficium, e quo plures cives honeste subsistere potuissent, paucorum cupiditati in forma monopolii tradatur. Ubi e converso si plena commercio libertas concedatur, ipse naturalis commercii cursus justum inter numerum mercatorum et necessitates peripheriae alicujus aequilibrium suapte producet; concurrentia mercatorum justa mercium pretia inducet; et cum officinariorum ejusmodi mercatorum quaestus in importatione exterarum mercium plerumque consistat, si hunc plures, quam inde subsistere possint, amplexi fuerint, cogentur eorum aliqui ad commercium exportationis , quod Regno longe utilius est, animum adjicere.

Alter, qui in nonnullas civitates irrepsit, abusus ille est, quod mercatores in plures classes dispescantur, et singulo certae tantum mercium species, cum quibus quaestum exercere ausit, praescribantur. Institutum hoc Pestiensium et Temessiensium mercatorum coetui adeo utile videbatur, ut hi illud lege publica stabiliendum postulaverint. Verum institutum hoc perinde ac restrictio numeri mercatorum libertati commercii adversatur; aliquam monopolii speciem perinde redolet; necessariam pro obtinendis justis mercium pretiis mercatorum concurrentiam impedit; ipsum denique promovendi Regno longe utilissimi exportationis commercii stimulum perinde exstinguit.

Et vero tota hec classificatio contra minores quaestores, tuguristas videlicet ( Ständler ) ostiarios ( Hausirer ) et proletarios, nempe sclavos rusticos, et 1314 Gottscheenses dirigitur. Nimirum ut his sensim sublatis pauci tantum majores mercatores supersint, qui deinde publicum pro arbitrio tractare possint. Ubi tamen si res practice consideretur, majores mercatores suapte et absque ullo legis praesidio illis praevalere possunt. Certum enim est quod quaestor, qui magnam alicujus articuli quantitatem habet, illum ipsa hac de causa leviori dare possit, quam alter, cui nonnisi exigua ejus copia suppetit; quia ille etiamsi in singulo frusto parum lucretur, in toto tamen notabile lucrum percipit. Hic e contra, nisi in paucis, quae habet, frustis multum lucretur, subsistere non potest. Certum etiam est, quod, si majores quaestores ejusdem qualitatis articulum leviori pretio distrahant, minuti nullum emtorem invenient. Cum illi remedium hoc in potestate habeant, et tamen his praevalere non possint, sed ad eos supprimendos legis auxilium implorent, patet evidenter quod majores quaestores aut deterioris qualitatis merces habeant, aut illas altiori distrahant, aut forte iis, quos minuti manipulant, articulis nec provisi sint; in his enim solis ferme casibus hi emtores invenire possunt, adeoque apparet quod majores quaestores id tantum quaerant, ut suppressis per legis dispositionem minoribus horum concurrentia cesset, sicque illi publicum pro arbitrio tractare possint. Et ideo Deputatio vel illam, quae §-pho 49. novi vectigalis quoad paucos tantum exoticos articulos stabilita est, inter habitantes in capitalibus et depositorialibus stationibus, campestres item mercatores differentiam abolendam jam supra §-pho projecti hujus 89. proposuit. Quare classificationem mercatorum tanto magis adhuc lege publica abrogandam esse Deputatio demisse arbitratur.

Previous section

Next section


Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1749], Operum omnium tomus I, versio electronica (), Verborum 68552, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [skrl1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.