Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1749], Operum omnium tomus I, versio electronica (), Verborum 68552, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [skrl1].
Previous paragraph

Next paragraph

Verum si ratiocinium hoc subsisteret, nec de eo ut molae navigationi noxiae sufferantur Articulus 14. 1751. secus condi potuisset, quam erga refusionem damni, quod inde proprietariis emerget, per publicum praestandam, universim ratiocinium hoc eam post se traheret sequelam, quod, qualemcunque abusum privatorum cupiditas semel invexit, hic non jam secus aboleri possit, quam si lucrum , quod privati illi e continuatione abusus hujus capere potuissent, iisdem per publicum compensetur; quod quidem principium nec a natura pacti socialis nec e jure proprietatis deduci solet. Pactum enim sociale nonnisi redundantem e bono publico in singulum civem utilitatem pro scopo habet, et omne id excludit, quod paucis tantum privatis lucrum , toti autem publico detrimentum adfert. Proprietas autem nonnisi e legitimo possessorii titulo enascitur, qui si absit, usus aliquis non pro proprietate, sed pro mera usurpatione haberi debet. Jam vero primus, qui usum jus quaestus vendendi exercere coepit, non potuit habere 1318 legitimum possessorii titulum, quia usus hic in restrictione numeri mercatorum ita, ut jam ostendimus, radicatur, ut illa posita hic enasci, illa vero sublata hic suapte evanescere debeat. Illam vero magistratus nunquam legitime stabilire potuit. Habent quidem civitates jus obligatoria pro gremio sui statuta condendi, si illa Princeps confirmet, et in nullum tertii praejudicium vergant. Verum restrictio numeri mercatorum et usus jus quaestus vendendi nullam harum conditionum habent. Jam primum haec in forma solennis statuti per Principem nunquam confirmata fuerunt; quae enim via Consilii favorabiles fortasse usui huic emanarunt resolutiones, pro tali, quale lex requirit, obligatorio statuto reputari non possunt. Emanarunt quippe hae de casu ad casum, in hypothesi subsistentis ejusmodi usus, lex autem ad hoc, ut aliqua civitatis determinatio vim obligatorii statuti obtineat, requirit ut illa unanimi Magistratus et Electae Communitatis consensu perferatur, et tamquam formale statutum Principi submissa, qua tale consueta in ejusmodi casibus styli formalitate confirmetur, id quod de restrictione numeri mercatorum et facultate jus quaestus vendendi vix aliqua civitas remonstrabit.

Previous paragraph

Next paragraph


Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1749], Operum omnium tomus I, versio electronica (), Verborum 68552, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [skrl1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.