Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1749], Operum omnium tomus I, versio electronica (), Verborum 68552, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [skrl1].
Quaestusdomalis cum talibus, quas mercator aut dorso suo deferre, vel equo, aut
leviori, cui ipse insidet, curriculo devehere potest, mercibus, singulo
regnicolae tam in civitatibus, quam et per privatorum bona liber
est. Ne tamen sub hoc praetextu suspecti, aut reipsa perniciosi homines per Regnum oberrare
possint, omnis, qui quaestum hunc exercere vult, primum de integritate vitae suae
testimonium a jurisdictione, in qua degit, excipere, deinde hanc seu Vice-Comiti, seu judici
civitatis exhibere, et ab alterutro horum scriptam quaestum hunc exercendi
facultatem impetrare debet. Testimoniales autem et scripta ejusmodi facultas semper
gratis expediatur neque alias negari possit, quam si eam sollicitans aut
suspectus, aut a mala vita reipsa jam notatus sit. Qui sine ejusmodi facultate domalem
quaestum exercuerint, tamquam vagi intercipiantur, et ad locum originis relegentur.
Jurisdictiones autem, quae facultatem hanc bonae existimationis hominibus negaverint, aut
aliquam seu a testimonialibus seu a facultate ejusmodi taxam exegerint, in poena 100
florenorum convincantur.
Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1749], Operum omnium tomus I, versio electronica (), Verborum 68552, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [skrl1].
|