Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1749], Operum omnium tomus I, versio electronica (), Verborum 68552, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [skrl1].
Previous section

Next section

§ 155.

Et hi sunt partim per alios Deputationi propositi, partim per ipsam etiam elucubrati novi fundi, de quibus Legislatio proprio arbitrio disponere potest. Antequam Deputatio de eo arbitretur, quosnam ex his in hypothesi separandae commercialis et eventualis cassae ad unam, quos vero fundos ad aliam applicare intersit, tam modernas, quam futuras singulae hujus cassae necessitates paucis exponendas esse existimavit.

Ostendimus in Elaborato status actualis §-pho 88. quod Hungaria nullum praeter taxam indigenatus pro eventualibus Regni necessitatibus fundum habuerit, donec 1741. taxa extraneorum beneficiatorum accessit. Cassam hanc peculiaris, eum in finem constitutus, perceptor manipulavit, formalesque de illa a Diaeta in Diaetam Statibus reddidit rationes. Praecipuam erogationis cassae hujus rubricam Deputatorum pro complanandis metalibus cum vicinis provinciis differentiis diurna constituebant, et cum expensae hae rarius occurrerent, residuum in censum elocabatur. Verum maximam conflati exinde capitalis partem Domus Regnicolaris Posoniensis absumsit. Comes Ludovicus Batthyányi palatinus, instaurando Regni Archivo primus manum admovit, et postquam ille aliquem documentorum publicorum numerum conquisivisset, constituti sunt, exigui licet adhuc, archivi hujus regestrantes, quorum stipendia totum ferme residui adhuc capitalis proventum usque Diaetam 1791. absumebant. In Diaeta hac accessit quidem notabilis e taxis indigenatus summa, sed haec pro diurnis ordinatarum in iisdem comitiis systematicarum deputationum assignata est. Apparet itaque quod necessitates cassae hujus hactenus constiterint in reparatione Domus Regnicolaris, diurnis limitanearum aliarumque extraordinariarum Deputationum, et in necessariis pro 1374 redintegrando Regni archivo expensis. Futuras vel ex eo, quod eventuales sint, determinare non licet.

Languente usque recentiora tempora commercio, nullus alicujus in hunc finem erogationis vel titulus adfuit. Pontes enim per dominia teloniata e proventu telonii curabantur; impedientes transitum lacunae terra et virgultis per operarios publicos replebantur; nulla adhuc navigatione, de repurgatione Fluviorum, de semitis attractoriis, de gyrorum transsectione ne cogitabatur quidem. Majoris momenti mercatores aut inventores utilium institutorum adhuc nulli erant, quibus proemia aut primae decerni potuissent. Providit tamen Legislatio jam ante septuaginta annos, quod ad excitandam nationalem industriam publico aliquo in hunc praecise finem convertendo fundo opus sit, utve ejus conflandi projectum elaboret, Consilio Locumtenentiali commisit. Verum lex haec, uti in provocato Elaborato, et §-pho jam ostendimus, nunquam in effectum perducta fuit, et in ipsis, quibus objectum hoc fervidius resumtum est, 1741. comitiis provisio omnis in creato de novo pro eventuali cassa extraneorum beneficiatorum taxae fundo substitit. Interea excitato in vicinis Germanicis Provinciis commercio industria haec sensim in Hungariam etiam penetrare, mercatores frequentius commeare, et aliqui eorum majores etiam fluvios, qua parte suapte patebant, navigando tentare coeperunt. Sensit Augusta Maria Theresia adesse jam momentum, quo pullulantem industriam per publicam administrationem adjuvari, foveri, augeri intersit, curasque suas ad promovendam fluvialem navigationem praecipue convertit.

Itaque planum removendorum, quae eam morabantur, impedimentorum per sic dictam Rabianam Commissionem elaborari jussit, illi exequendo peritos artis hujus viros constitutis iisdem congruis stipendiis praefecit, ad latus vero Consilii Locumtenentialis directurum omnes hos labores Departamentum Hydraulicum stabilivit. Et cum haec nonnisi notabilibus sumtibus perfici potuerint, ne hi destinato jam in alios fines Aerario Regio oneri cedant, pretium salis in uno grosso adauxit, fundumque hunc commercialibus, ac praesertim hydraulicis usibus perpetuo addixit; nec multo post enascituras etiam apud quaestores Turcicos contrabandas eidem fundo adjecit. Atque ita primum distinctus ab eventuali cassa Fundus Commercialis enatus est. Verum cum commercium sola navigatione non absolvatur, sed insuper vias facile permeabiles requirat, ad utrumque autem hoc ne duo quidem illi fundi suffecerint, enatus est sensim usus ille, ut et hydraulici labores, qua parte materiales sunt, et viae operis publicis perficiantur. Augustus Josephus II. principio incameraverat quidem fundum salis, sed non multo post de rei aequitate informatus, eundem non modo pristinae iterum destinationi restituit, sed 8 insuper x-ris in uno centenario auxit. Imo cum ejus sollicitudine commercium majorem tantisper fecisset progressum, decernendarum primarum exemplum pro iis, qui producta Hungarica per Mare Nigrum evexerint, primus edidit. Inventores tamen 1376 utilium institutorum non pecuniis, sed decennali immunitate, gratuito hospitii et necessarii terreni usu remunerari solebat. Interea majores etiam aliquot commerciales pontes, quorum conservatio proventus telonii excedebat, adeoque a privatis sustineri non poterant, ad Fundum Commercialem recepti fuerunt. Atque ita fixae Fundi Commercialis necessitates ad stipendia Departamenti Hydraulici et conservationem ejusmodi pontium, eventuales vero ad stipendia exmittendorum pro inducendo novo aliquo et utili instituto magistrorum, ad suscipiendum per intervalla aliquem laborem hydraulicum, uti fuit praeclusio unius Danubii rami ad Posonium et repurgatio rami Oroszváriensis et Érsek-Ujváriensis, denique ad decretam unica vice primam hactenus reducebantur.

Continuisset se Deputatio etiam haec intra hos limites, nisi eidem Legislatio completum constabiliendi Commercii systema elaborandum demandasset. Cum hoc alia etiam objecta, quae sumtus requirunt, complectatur, officii illa sui esse existimavit omnia haec suo loco in superioribus proponere. Nimirum elaborandum per Deputatos regnicolares et aliquem magni nominis hydraulam generale et ordinatum navigationis planum, quod et regulationem fluviorum et majorum stagnorum exsiccationem, et canales communicationis exhauriat. Ut autem necessaria hunc in finem generalis et uniformis mappa promtius perfici possit, dirigentis in singulo Regni circulo geometrae constitutionem, indemnisationem proprietariorum, quibus per ejusmodi labores damna inferentur, constructionem duarum in Danubio ad modulum Rhoenanarum navium, cum peritis eas regendi navarchis; redemtionem teloniorum, quae in viis commercialibus reperiuntur, quibusve proprietarii zelo boni publici sponte decedere nollent, harumque viarum partim constructionem, partim conservationem, praeter decernendas, quoties res exegerit, primas , pecuniariam pro inventoribus utilium quorumpiam institutorum remunerationem. Denique anticipanda erga sufficientem cautionem utilibus exportationis quaestoribus capitalia.

Omnia quidem haec nec ad semel, aut intra exiguos annos perfici, neque sumtus hi quotannis fieri debebunt. Quodsi tamen hae necessitatum Fundi Commercialis rubricae, cum tribus, quos supra indicavimus, necessitatum eventualium titulis conferantur, facile apparebit commercialem , ut intentus scopus etiamsi serius obtineatur, longe majori atque eventualem cassam fundo opus habere. Et ideo Deputatio huic, praeter indigenatus et extraneorum beneficiatorum taxam, quae jam hactenus in eam influebant, tantum inventos thesauros, mulctas pecuniarias, et Testamenta, reliquos vero omnes, tamquam objecto commercii alioquin magis analogos, Commerciali Cassae adscribendos, et in hac hypothesi sequentes Articulos demisse proponendos esse existimavit.

1378
Previous section

Next section


Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1749], Operum omnium tomus I, versio electronica (), Verborum 68552, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [skrl1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.