Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1749], Operum omnium tomus I, versio electronica (), Verborum 68552, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [skrl1].
[Huius editionis pagina 420.]
cassae hujus onera ad instantaneam, ut [§-pho 129. projecti hujus]
proposuimus, rami Érsekujváriensis restaurationem et aliquot
Tibisci gyrorum transsectionem, procurandam; successive item, ut [§-pho
105.] propositum est, plebis ab onere gratuitorum laborum immunitatem; denique si ad
frequentes complurium comitatuum recursus, quibus jam unius fluvii exundationibus obviari,
jam alterius cursum regulari, jam hoc vel illud vastius 1394 stagnum exsiccari,
jam unam aliamve viam instaurari postulant, si, inquam, ad haec omnia reflectatur, facile
apparebit proventum hunc tot sumtibus, licet non ad semel faciendis, minime suffecturum
esse.
Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1749], Operum omnium tomus I, versio electronica (), Verborum 68552, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [skrl1].
|